previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

heliotropii miraculum saepius diximus cum sole sese circumagentis etiam nubilo die; tantus sideris amor est. noctu velut desiderio contrahit caeruleum florem. genera eius duo, tricoccum et helioscopium. hoc altius, quamquam utrumque semipedalem altitudinem non excedit, ab ima radice ramosum. semen in folliculo messibus colligitur. nascitur nonnisi in pingui solo cultoque maxime, tricoccum ubique. si decoquatur, invenio cibis placere et in lacte iucundius alvum molliri et, si decocti sucus bibatur, efficacissime exinaniri. maioris sucus excipitur aestate hora sexta, miscetur cum vino, sic firmior. capitis dolores sedat rosaceo admixto. verrucas cum sale tollit sucus e folio, unde nostri verrucariam herbam appellavere, aliis cognominari effectibus digniorem. namque et serpentibus et scorpionibus resistit ex vino aut aqua mulsa, ut apollophanes et apollodorus tradunt. folia infantium destillationibus, quod siriasim vocant, inlita medentur, item contractionibus, etiam si id comitialiter accidat. decocto quoque foveri os saluberrimum est. potum id pellit taenias et renium harenas. si cuminum adiciatur, calculos frangit. decoqui cum radice oportet, quae cum foliis et hircino sebo podagris inlinitur. alterum genus, quod tricoccum appellavimus et alio nomine scorpiuron vocatur, foliis non solum minoribus, sed etiam in terram vergentibus. semen ei est effigie scorpionis caudae, quare nomen. vis ad omnia venenata et phalangia, sed contra scorpiones praecipue inlita. non feriuntur habentes, et si terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant scorpionem egredi, inposita vero herba aut uda omnino respersum protinus mori. seminis grana quattuor pota quartanis prodesse dicuntur, tria vero tertianis, vel si herba ipsa ter circumlata subiciatur capiti. semen et venerem stimulat, cum melle panos discutit. verrucas hoc utique heliotropium radicitus extrahit et excrescentia in sedibus. spinae quoque ac lumborum sanguinem corruptum trahit inlitum semen et potum in iure gallinacei decoctum aut cum beta et lente. cortex seminis liventibus colorem reddit. magi heliotropium in quartanis quater, in tertianis ter adligari iubent ab ipso aegro precarique eum, soluturum se nodos liberatum, et iacere non exempta herba.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: