previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

lens optima quae facillime coquitur et ea, quae maxime aquam absorbet. aciem quidem oculorum obtundit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque caelesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusulas ulcerum rumpit; ea, quae intra os sunt, purgat et adstringit. collectiones omnes inposita sedat maximeque exulceratas et rimosas, oculorum autem epiphoras cum meliloto aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta inponitur. decoctae sucus ad oris exulcerationes et genitalium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in iis, quae acrius remedium exigant, cum putamine punici melle modico adiecto. ad id demum, ne celeriter inarescat, adiciunt et betae folia. inponitur et strumis, panis vel maturis vel maturescentibus ex aceto discocta, rimis ex aqua mulsa et gangraenis cum punici tegmine; item podagris cum polenta et vulvis et renibus, pernionibus, ulceribus difficile cicatricem trahentibus. propter dissolutionem stomachi xxx grana lentis devorantur. in choleris quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis cocta, in quo usu melius semper eam torrere ante et tundere, ut quam tenuissima detur vel per se vel cum cotoneo malo aut piris aut myrto aut intubo erratico aut beta nigra aut plantagine. pulmoni est inutilis et capitis dolori nervosisque omnibus et felli, nec somno facilis, at pusulis utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta, in aceto autem duritias et strumas discutit. stomachi quidem causa polentae modo potionibus inspergitur. quae sint ambusta, aqua semicocta curant, postea trita et per cribrum effuso furfure, mox procedente curatione addito melle. ex posca coquitur ad guttura. est et palustris lens, per se nascens in aqua non profluenti, refrigeratoriae naturae, propter quod collectionibus inlinitur et maxime podagris et per se et cum polenta. glutinat et interanea procidentia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: