previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

maxime autem valet laurus, quae tenuissima habet folia. bacae cum vino serpentibus et scorpionibus et araneis resistunt; ex oleo et aceto inlinuntur et lieni, iocineri, gangraenis cum melle. et in fatigatione etiam aut perfrictione suco eo perungui nitro adiecto prodest. sunt qui celeritati partus conferre multum putent radicem acetabuli mensura in aqua potam, efficacius recentem quam aridam. quidam adversus scorpionum ictus x bacas dari iubent potui, item et in remedio uvae iacentis quadrantem pondo bacarum foliorumve decoqui in aquae sextariis iii ad tertias, eam calidam gargarizare et in capitis dolore inpari numero bacas cum oleo conterere et calfacere. - laurus delphicae folia trita olfactaque subinde pestilentiae contagia prohibent, tanto magis si et urantur. oleum ex delphica ad cerata acopumque, ad perfrictiones discutiendas, nervos laxandos, lateris dolores, febres frigidas utile est, item ad aurium dolorem in mali punici cortice tepefactum. folia decocta ad tertias partes aquae uvam cohibent gargarizatione, potu alvi dolores intestinorumque, tenerrima ex iis trita in vino papulas pruritusque inlita noctibus. - proxime valent cetera laurus genera. laurus alexandrina sive idaea partus celeres facit radice pota iii denariorum pondere in vini dulcis cyathis iii, secundas etiam pellit mensesque. eodem modo pota daphnoides sive iis nominibus, quae diximus, silvestris laurus prodest, alvum solvit vel recenti folio vel arido drachmis iii cum sale in hydromelite. manducata pituitas extrahit, folium et vomitus, stomacho inutile. sic et bacae quinae denae purgationis causa sumuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: