previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

non multum a salice vitilium usu distat vitex, foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset. graeci lygon vocant, alias agnon, quoniam matronae thesmophoriis athenieniensium castitatem custodientes his foliis cubitus sibi sternunt. duo genera eius: maior in arborem salicis modo adsurgit, minor ramosa, foliis candidioribus, lanuginosis. prima album florem emittit cum purpureo; quae et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum. nascuntur palustribus campis. semen potum vini quendam saporem habet et dicitur febres solvere et, cum unguantur oleo admixto, sudorem facere, sicut lassitudines dissolvere. urinam cient et menses. caput temptant vini modo - nam et odor similis - , set inflationes pellunt in inferiora, alvum sistunt, hydropicis et lienibus perquam utiles. lactis ubertatem faciunt. adversantur venenis serpentium, maxime quae frigus inferunt; minor efficacior ad serpentes: bibitur seminis drachma in vino vel posca aut ii foliorum tenerrimorum. et inlinuntur utraque adversus araneorum morsus; vel perunctis tantum, suffitu quoque aut substratu fugant venenata. ad venerem impetus inhibent eoque maxime phalangiis adversantur, quorum morsus genitale excitat. capitis dolorem ex ebrietate sedant cum rosaceo flos tenerique cauliculi. seminis decoctum vehementiorem capitis dolorem dissolvit fotu et volvam etiam suffitu vel adpositu purgat, alvum cum puleio et melle potum. vomicas et panos, difficile concoquens, cum farina hordeacea mollit. lichenas et lentigines cum aphronitro et aceto semen sanat et oris ulcera et eruptionum cum melle, testium cum butyro et foliis vitium, rhagadas sedis cum aqua illitum. luxatis cum sale et nitro et cera et semine utilissimae et folio. additur in malagmata ad vitia nervorum et podagras semen; instillatur in oleo decoctum capiti in lethargia et phrenesi. virgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur intertriginem sentire.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: