previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

myricen ericam vocat lenaeus, similem scopis amerinis; sanari dicit ea carcinomata in vino decocta tritaque cum melle inlita. eandem esse arbitrantur quidam tamaricem et ad lienem praecipuam, si sucus eius expressus in vino bibatur, adeoque mirabilem eius antipathian contra solum hoc viscerum faciunt, ut adfirment, si ex ea alveis factis bibant sues, sine liene inveniri. et ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in vasis ex ea factis. gravis autem auctor in medicina virgam ex ea defractam, ut neque terram neque ferrum attingeret, sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita, ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infelicem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil ferat nec seratur umquam. corinthus et quae circa est graecia bryan vocat eiusque duo genera facit, silvestrem plane sterilem, alteram mitiorem. haec fert in aegypto syriaque etiam abundanter lignosum fructum, maiorem galla, asperum gustu, quo medici utuntur vice gallae in compositionibus, quas antheras vocant. et lignum autem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhibentur, quamquam remissiora. datur sanguinem reicientibus cortex tritus et contra profluvia feminarum, coeliacis quoque; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet. foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in vino decoquitur; ipsa vero adiecto melle gangraenis inlinuntur. decoctum eorum in vino potum ... imposita cum rosaceo et cera sedant; sic et epinyctidas sanant. dentium dolori, aurium decoctum eorum salutare est. radix ad eadem similiter. folia hoc amplius ad ea, quae serpunt, inponuntur cum polenta. semen drachmae pondere adversus phalangia et araneos bibitur, cum altilium vero pingui furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus praeterquam aspidum. nec non morbo regio, phthiriasi, lendibus decoctum infusum prodest abundantiamque mulierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest. aiunt, si bovis castrati urinae misceatur vel in potu vel in cibo, venerem finiri. carbo ex eo genere urina ea restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere, restituitur. magi id et spadonis urina fieri tradiderunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: