previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

aegyptus hanc maxime gignit, quae et aron, de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis; quidam enim eandem esse dixere. glaucias satu discrevit, dracontium silvestrem aron pronuntiando. aliqui radicem aron appellarunt, caulem vero dracontium, in totum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculus vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem rotundam habet multoque maiorem et qua manus inpleatur, dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde et nomen. quin et ipsi graeci inmensam posuere differentiam: semen dracunculi fervens mordaxque tradendo tantumque et virus, ut olfactum gravidis abortum inferret, aron miris laudibus tulere, primum in cibis feminam praeferentes, quoniam mas durior esset et in coquendo lentior; pectoris vitia purgare, aridum potioni inspersum aut ecligmate urinam et menses ciere, sic et in oxymelite potum. stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ovillo bibendum, ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii coxere in lacte, ut decoctum biberetur. epiphoris elixum inposuere, item suggillatis, tonsillis. glaucias ex oleo haemorrhoidum vitio infudit, lentigines ex melle inlinens. laudavit et pro antidoto contra venena, pleuriticis, peripneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. dieuches tussientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excreantibus farinae permixtum pane cocto dedit, diodotus phthisicis e melle ecligmate et pulmonis vitiis, ossibus etiam fractis inposuit. partus omnium animalium extrahit naturae circumlitum. sucus radicis cum melle attico oculorum caligines, stomachi vitia discutit, tussim decocti ius cum melle. ulcera omnium generum, sive phagedaenae sint sive carcinomata sive serpant sive polypi in naribus, sucus mire sanat. folia ambustis prosunt ex vino et oleo cocta. alvum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis cum melle cocta prosunt, item articulis podagricis cum sale recentia vel sicca. hippocrates utralibet ad collectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos seminis vel radicis drachmae ii in vini cyathis ii sufficiunt. eadem potio, si a partu non purgentur, et secundas trahit. hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in pestilentia salutarem esse in cibis. ebrietatem discutit. serpentes nidore, cum crematur, privatim aspidas, fugat aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quoque aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari potui in vino nigro putant utile. in foliis ari caseus optime servari traditur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: