previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

simplicius cervae monstravere elaphoboscon, de qua diximus, item helxinen a partu dictam, ostendere, ut indicavimus, dictamnum vulneratae pastu statim telis decidentibus. non est alibi quam in creta, ramis praetenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix tenuis ac supervacua. et in creta autem non spatiose nascitur mireque capris expetitur. pro eo est pseudodictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus statim intellegitur; dictamnum enim minima potione accendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine condunt praeligantque, ne potentia evanescat. sunt qui dicant utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus, veram quidem dictamnum non nisi in asperis. est et tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente persuasione illa, quicquid in creta nascatur, infinito praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in parnaso. alioqui herbiferum esse et pelium montem in thessalia et telethrium in euboea et totam arcadiam ac laconicam tradunt, arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte circa ver, quoniam tum maxime sucis herbae turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vaccinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit. circa abderam et limitem, qui diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa potnias vero et asini.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: