previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis parens, multus alias in admiratione circae, gloriam herbarum aegypto tribuit, cum etiam tum quae rigatur aegyptus illa non esset, postea fluminis limo invecta. herbas certe aegyptias a regis uxore traditas helenae suae plurimas narrat ac nobile illud nepenthes oblivionem tristitiae veniamque adferens et ab helena utique omnibus mortalibus propinandum. primus autem omnium, quos memoria novit, orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post eum musaeus et hesiodus polium herbam in quantum mirati sint diximus. orpheus et hesiodus suffitiones commendavere. homerus et alias nominatim herbas celebrat, quas suis locis dicemus. ab eo pythagoras clarus sapientia primus volumen de effectu earum composuit, apollini, aesculapio et in totum dis immortalibus inventione et origine adsignata; composuit et democritus, ambo peragratis persidis, arabiae, aethiopiae, aegypti magis, adeoque ad haec attonita antiquitas fuit, ut adfirmaverit etiam incredibilia dictu. xanthus historiarum auctor in prima earum tradit, occisum draconis catulum revocatum ad vitam a parente herba, quam balim nominat, eademque tylonem, quem draco occiderat, restitutum saluti. et iuba in arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit. dixit democritus, credidit theophrastus esse herbam, cuius contactu inlatae ab alite, quam retulimus, exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus. quae etiamsi fide carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri multum esse quod vero supersit. inde et plerosque ita video existimare, nihil non herbarum vi effici posse, sed plurimarum vires esse incognitas, quorum in numero fuit herophilus clarus medicina, a quo ferunt dictum, quasdam fortassis etiam calcatas prodesse. observatum certe est, inflammari vulnera ac morbos superventu eorum, qui pedibus iter confecerint.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: