previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat in graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quaerendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis desunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps, quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere dixerim, deus. insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis morsus, pavorem aquae potusque omnis adferens odium. nuper cuiusdam militantis in praetorio mater vidit in quiete, ut radicem silvestris rosae, quam cynorrhodon vocant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto, mitteret filio bibendam. in laeetania res gerebatur, hispaniae proxima parte, casuque accidit, ut milite a morsu canis incipiente expavescere aquas superveniret epistula orantis, ut pareret religioni, servatusque est ex insperato et postea quisquis auxilium simile temptavit. alias apud auctores cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem pollicari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem ferebant contra omnium morsus esse remedio, alium quam quos in priore volumine eiusdem nominis diximus. est huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas serpentium vernationes bipedali fere altitudine rursusque cum isdem in terram condenti, nec omnino occultato eo apparet serpens, vel hoc per se satis officioso naturae munere, si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: