previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

concitatricem vim habet et satyrion. duo eius genera: longioribus foliis quam oleae, caule iiii digitorum, flore purpureo, radice gemina ad formam hominis testium, alternis annis intumescente ac residente. altera satyrios orchis cognominatur et femina esse credita est. distinguitur internodiis et ramosiore frutice, radice fascini. nascitur fere iuxta mare. haec tumores et vitia partium earum cum polenta inlita sedat vel per se trita. superioris radix in lacte ovis colonicae data nervos intendit, eadem ex aqua remittit. graeci satyrion foliis lilii rubris, minoribus et iii non amplius e terra exeuntibus tradunt, caule levi, cubitali, nudo, radice gemina, cuius inferior pars et maior mares gignat, superior ac minor feminas. et aliud genus satyrii erythraicon appellant, semine viticis maiore, levi, duro, radicis cortice rufo; intus album includi sapore subdulce, fere in montuosis inveniri. venerem, etiam si omnino manu teneatur radix, stimulari, adeo si bibatur in vino austero; arietibus quoque et hircis segnioribus in potu dari, et a sarmatia equis ob adsiduum laborem pigrioribus in coitu, quod vitium prosedamum vocant. restinguit vim eius aqua mulsa aut lactuca sumpta. in totum quidem graeci, cum concitationem hanc volunt significare, satyrion appellant, sic et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhenogonon, quarum semen testibus simile est. tithymalli quoque ramorum medullam habentes ad venerem proniores fieri dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit theophrastus, auctor alioqui gravis, septuageno coitu durasse libidinem contactu herbae, cuius nomen genusque non posuit. - sideritis adalligata varices minuit et sine dolore praestat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: