previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

muliebribus morbis medetur maxime in universum paeoniae herbae semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et in radice vis. menses ciet panacis semen cum absinthio, menses et sudores scordotis potu et inlitu. vettonica drachma in vini cyathis iii bibitur contra omnia volvarum vitia aut quae a partu fiunt. menses nimios sistit achillia adposita et decoctum eius insidentibus. mammis inponitur hyoscyami semen ex vino, locis radix in cataplasmate, mammis et chelidonia. secundas morantes vel partus emortuos radices panacis adpositae extrahunt. ipsum panaces e vino potum volvas purgat adpositumque cum melle. polemonia pota ex vino secundas pellit, nidore corrigit volvas. centauri minoris sucus potu fotuque menses ciet, item maioris radix in volvae doloribus isdem modis prodest, derasa vero et adposita extrahit partus emortuos. plantago adponitur in lana in dolore volvae, in strangulatu bibitur. sed praecipua dictamno vis est: menses ciet, partus emortuos vel traversos eicit - bibitur ex aqua foliorum obolo - , adeo ad haec efficax, ut ne in cubiculum quidem praegnantium inferatur, nec potu tantum, sed et inlitu et suffitu valet; proxime pseudodictamnum, sed menses ciet cum mero decoctum denarii pondere. plurimis tamen modis aristolochia prodest, nam et menses et secundas ciet et emortuos partus extrahit, murra et pipere additis pota vel subdita; volvas quoque procidentes inhibet fotu vel suffitu vel subiectu, maxime tenuis. strangulatum ab his mensumque difficultatem agaricum obolis iii in vini veteris cyatho potum emendat, peristereos adposita in adipe suillo recenti, antirrhinon cum rosaceo et melle. item adposita nymphaeae thessalae radix dolori medetur, in vino nigro pota profluvia inhibet; e diverso ciet cyclamini radix pota et adposita et vesicae insidentium decocto medetur. secundas pota cissanthemos pellit, volvam sanat. e xiphio radix superior menses ciet drachma ex aceto pota. peucedanum strangulatus volvae nidore ustum recreat, menses albos praecipue psyllion drachma in cyathis iii aquae, semen mandragorae potum volvam purgat, menses ciet sucus adpositus et emortuos partus. nimia rursus profluvia sistit semen cum vivo sulphure, contra ea ciet batrachium potu vel cibo, ardens alias, ut diximus, cruda, sed cocta commendatur sale et oleo et cumino. daucum et menses et secundas potu facillime pellit, ladanum suffitu corrigit volvas, dolori earum exulceratisque inponitur. emortua scamonium pellit potum vel adpositum. menses ciet hypericum utrumque adpositum, ante alia vero, ut hippocrati videtur, crethmos e vino semine vel radicis cortice, trahit et secundas, succurrit et strangulationibus ex aqua pota; item radix e geranio peculiariter secundis inflationibusque volvarum conveniens. purgat hippuris pota et adposita volvas, polygonus pota. menses ciet et alcimae radix, folia plantaginis pellunt, item agaricum ex aqua mulsa. artemisia volvae medetur trita, ex oleo irino aut cum fico aut cum murra adposita; eiusdem radix pota in tantum purgat, ut partus enectos extrahat. menses et secundas ciet ramorum decoctum insidentibus, item folia pota drachma. ad eadem omnia prosunt vel inposita ventri imo cum farina hordeacia. acoron quoque utile est interioribus feminarum morbis et conyza utraque et crethmos. et anthyllides duae vulvis utilissimae torminibusque et secundarum morae in vino potae. callithrix fotu locis medetur, albugines in capite tollit, capillos inficit oleo trita. geranion in vino albo potum, hypocisthis in rubro profluvium sistunt. hysopum suffocationes laxat. radix verbenacae pota ex aqua ad omnia in partu aut ex partu mala praestantissima est. peucedano quidam miscent in vino nigro semen cupressi contritum. nam semen psyllii defervefactum in aqua, cum intepuit, epiphoras omnes uteri lenit. symphyton tritum in vino nigro evocat menses. partus accelerat scordotis pota drachma suci in aquae mulsae cyathis iiii. dictamni folia praeclare dantur ex aqua; constat unius oboli pondere, vel si mortui sint in utero infantes, protinus reddi sine vexatione puerperae. similiter prodest pseudodictamnum, sed tardius, cyclaminos adalligata, cissanthemos pota, item vettonicae farina ex aqua mulsa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: