previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

lathyris folia habet multa lactucae similia, tenuiora, germina multa, in quibus semen tuniculis continetur, ut capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis magnitudine, candida, dulcia, facilia purgatu. haec vicena in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis ipsis sumunt ea, nam stomachum laedunt; itaque inventum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur. - leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicae, caule semipedali. alae numerosae, semen in cacumine in siliquis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra. nascitur in arvis. radix adversatur omnibus serpentium generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur et ischiadicis. - lycapsos longioribus quam lactucae foliis crassioribusque, cauli longo hirsutis adgnatis, multis, cubitalibus, flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus. inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febribus movet suco aquae calidae admixto. - inter omnes herbas lithospermo nihil est mirabilius. aliqui exonychon vocant, alii Διὸς πυρόν, alii Ἡρακλέους. herba quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutae, ramulis surculosis, crassitudine iunci. gerit iuxta folia singulas veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos candore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, cavernulas habent et intus semen. nascitur et in italia, sed laudatissimum in creta, nec quicquam inter herbas maiore equidem miraculo aspexi. tantus est decor velut aurificum arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti. neque in alia herbarum fides est certior, ad quam medicinam nata sit, talis autem eius species, ut etiam sine auctore visu statim nosci possit. - lapis vulgaris iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur inpetigo. qui tangit, dicit:

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: