Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
book preface
liber i
liber ii
liber iii
liber iv
liber v
liber vi
liber vii
liber viii
liber ix
liber x
liber xi
liber xii
liber xiii
liber xiv
liber xv
liber xvi
liber xvii
liber xviii
liber xix
liber xx
liber xxi
liber xxii
liber xxiii
liber xxiv
liber xxv
liber xxvi
liber xxvii
liber xxviii
liber xxix
liber xxx
liber xxxi
liber xxxii
liber xxxiii
liber xxxiv
liber xxxv
liber xxxvi
liber xxxvii
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
rhecoma adfertur ex iis quae supra pontum sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et alia liventia ex aceto. farina eius inspergitur contra cacoe+the et sanguinem reicientibus drachmae pondere in aqua, dysintericis autem et coeliacis, si febri careant, in vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antecedente madefacta. datur et decoctum eius bibendum duplici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi devolutis. si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur; sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item hepaticis, splenicis, ischiadicis. at renium vitia, suspiria, orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo iii obolis potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones,
febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravitates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et convolsiones. - circa ariminum nota est herba quam resedam vocant. discutit collectiones inflammationesque omnes. qui curant ea, addunt haec verba: "reseda, morbos reseda; scisne, scisne, quis hic pullus egerit radices nec caput nec pedes habeat." haec ter dicunt totiensque despuunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.