previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

telephion porcilacae similis est et caule et foliis. rami a radice septeni octonique fruticant foliis crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites. inlinitur lentigini et, cum inaruit, deteritur. inlinitur et vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei et ut postea farina hordeacia inlinatur. medetur et vulneribus et fistulis. - trichomanes adianto simile est, exilius modo nigriusque, foliis lenticulae, densis, parvis, adversis inter se. decoctum eius strangurias sanat in vino albo potum addito cumino rustico, lienem. cohibet capillos fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tritum in oleo et inlitum. sternumenta quoque gustatu movet. - thalictrum folia coriandri habet, pinguiora paulo, caulem papaveris. nascitur ubique, praecipue campestribus. medentur ulceribus folia cum melle. - thlaspi duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et longitudine, in terram versis, in cacumine divisis, cauliculo semipedali non sine ramis, ... peltarum specie semine incluso, lenticulae effigie, nisi quod infringitur, unde nomen. flos albicat. nascitur in semitis et saepibus. semen asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis infusum. potione sanguinem trahit, menses quoque ciet, sed partus necat. alterum thlaspi aliqui persicon napy vocant, latis foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum infusioni. prodest et inguinibus utrumque. praecipitur, ut qui colligat dicat, sumere se contra inguina et contra omnes collectiones et contra vulnera, una manu tollat. - trachinia herba qualis sit, non traditur. credo falsum et promissum democriti portentosum esse, adalligatam triduo absumere lienes. - tragonis sive tragion nascitur in cretae tantum insulae maritimis, iunipiro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus in cummim spissatus vel semen in potione ... spicula e corpore eicit; tunditur recens et cum vino inlinitur aut siccae farina cum melle. eadem lactis abundantiam facit mammisque unice medetur. - est et alia herba tragos, quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruticosa, sine foliis, pusillis racemis rubentibus grani tritici, acuto cacumine, et ipsa in maritimis nascens. huius racemorum x et xii cacumina trita ex vino pota coeliacis, dysintericis, sanguinem excreantibus mensumque abundantiae auxiliantur. - est et tragopogon, quem alii comen vocant, caule parvo, foliis croci, radice longa, dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis manditurque, sine usu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: