previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

liber xxix

naturae remediorum atque multitudo instantium ac praeteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt dicere, quamquam non ignaros, nulli ante haec latino sermone condita ancepsque, lubricum esse rerum omnium novarum exordium, utique tam sterilis gratiae tantaeque difficultatis in promendo. sed quaestionem occurrere verisimile est omnium, qui haec noscant, cogitationi, quonam modo exoleverint in medicinae usu quae iam parata atque pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit, nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc saepius mutari, cum sit fructuosior nulla. dis primum inventores suos adsignavit et caelo dicavit, nec non et hodie multifariam ab oraculis medicina petitur. auxit deinde famam etiam crimine, ictum fulmine aesculapium fabulata, quoniam tyndareum revocavisset ad vitam - nec tamen cessavit narrare alios revixisse opera sua - , clara troianis temporibus, a quibus fama certior, vulnerum tamen dumtaxat remediis.

sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad peloponnesiacum bellum. tunc eam revocavit in lucem hippocrates, genitus in insula coo in primis clara ac valida et aesculapio dicata. is, cum fuisset mos, liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxiliatum esset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo cremato iis instituisse medicinam hanc, quae clinice vocatur. nec fuit postea quaestus modus, quoniam prodicus, selymbriae natus, e discipulis eius instituit quam vocant iatralipticen et unctoribus quoque medicorum ac mediastinis vectigal invenit.

horum placita chrysippus ingenti garrulitate mutavit, plurimumque et ex chrysippo discipulus eius erasistratus, aristotelis filia genitus. hic antiocho rege sanato centum talentis donatus est a rege ptolemaeo filio eius, ut incipiamus et praemia artis ostendere.

alia factio ab experimentis se cognominans empiricen coepit in sicilia, acrone agragantino empedoclis physici auctoritate commendato, dissederuntque hae scholae, et omnes eas damnavit herophilus in musicos pedes venarum pulsu discripto per aetatum gradus. deserta deinde et haec secta est, quoniam necesse erat in ea litteras scire; mutata et quam postea asclepiades, ut rettulimus, invenerat. auditor eius themison fuit seque inter initia adscripsit illi, mox procedente vita sua et placita mutavit, sed et illa antonius musa eiusdem auctoritate Divi Augusti, quem contraria medicina gravi periculo exemerat. multos praetereo medicos celeberrimosque ex iis cassios, carpetanos, arruntios, rubrios. [ccl] hs annuae iis mercedes fuere apud principes. q. stertinius inputavit principibus, quod sestertiis quingenis annuis contentus esset, sescena enim sibi quaestu urbis fuisse enumeratis domibus ostendebat. par et fratri eius merces a claudio caesare infusa est, censusque, quamquam exhausti operibus neapoli exornata, heredi hs [ccc] reliquere, quantum aetate eadem arruntius solus. exortus deinde est vettius valens, adulterio messalinae claudii caesaris nobilitatus, pariterque eloquentiae adsectatores et potentiae nanctus novam instituit sectam. eadem aetas neronis principatu ad thessalum transilivit, delentem cuncta placita et rabie quadam in omnis aevi medicos perorantem, quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento abunde potest, cum monumento suo, quod est appia via, iatronicen se inscripserit. nullius histrionum equorumque trigarii comitatior egressus in publico erat, cum crinas massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando horasque observando auctoritate eum praecessit, nuperque hs [c] reliquit, muris patriae moenibusque aliis paene non minore summa extructis. hi regebant fata, cum repente civitatem charmis ex eadem massilia invasit damnatis non solum prioribus medicis, verum et balineis, frigidaque etiam hibernis algoribus lavari persuasit. mersit aegros in lacus. videbamus senes consulares usque in ostentationem rigentes, qua de re exstat etiam annaei senecae adstipulatio. nec dubium est omnes istos famam novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari. hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. hinc illa infelicis monumenti inscriptio: "turba se medicorum perisse." mutatur ars cottidie totiens interpolis, et ingeniorum graeciae flatu inpellimur, palamque est, ut quisque inter istos loquendo polleat, imperatorem ilico vitae nostrae necisque fieri, ceu vero non milia gentium sine medicis degant nec tamen sine medicina, sicuti populus romanus ultra sexcentesimum annum, neque ipse in accipiendis artibus lentus, medicinae vero etiam avidus, donec expertam damnavit.

etenim percensere insignia priscorum in his moribus convenit. cassius hemina ex antiquissimis auctor est primum e medicis venisse romam peloponneso archagathum lysaniae filium l. aemilio m. livio cos. anno urbis dxxxv, eique ius quiritium datum et tabernam in compito acilio emptam ob id publice. vulnerarium eum fuisse egregium, mireque gratum adventum eius initio, mox a saevitia secandi urendique transisse nomen in carnificem et in taedium artem omnesque medicos, quod clarissime intellegi potest ex m. catone, cuius auctoritati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto plus in ipso est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus:

"dicam de istis graecis suo loco, m. fili, quid athenis exquisitum habeam et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere. vincam nequissimum et indocile genus illorum, et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile disperdant. nos quoque dictitant barbaros et spurcius nos quam alios į½ˆĻ€Ī¹Īŗįæ¶Ī½ appellatione foedant. interdixi tibi de medicis."

atqui hic cato sescentesimo quinto anno urbis nostrae obiit, octogensimo quinto suo, ne quis illi defuisse publice tempora aut privatim vitae spatia ad experiendum arbitretur. quid ergo damnatam ab eo rem utilissimam credimus minime, hercules. subicit enim qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam perduxerit, his ipsis scilicet, quae nunc nos tractamus, profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui digerimus. non rem antiqui damnabant, sed artem, maxime vero quaestum esse manipretio vitae recusabant. ideo templum aesculapii, etiam cum reciperetur is deus, extra urbem fecisse iterumque in insula traduntur et, cum graecos italia pellerent, diu etiam post catonem, excepisse medicos. augebo providentiam illorum. solam hanc artium graecarum nondum exercet romana gravitas, in tanto fructu paucissimi quiritium attigere, et ipsi statim ad graecos transfugae, immo vero auctoritas aliter quam graece eam tractantibus etiam apud inperitos expertesque linguae non est, ac minus credunt quae ad salutem suam pertinent, si intellegant. itaque, hercules, in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se professo statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius. non tamen illud intuemur; adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. nulla praeterea lex, quae puniat inscitiam capitalem, nullum exemplum vindictae. discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa est. quin immo transit convitium et intemperantia culpatur, ultroque qui periere arguuntur. sed decuriae pro more censuris principum examinantur, inquisitio per parietes agitur, et qui de nummo iudicet a gadibus columnisque herculis arcessitur, de exilio vero non nisi xlv electis viris datur tabella: at de iudice ipso quales in consiliumeunt statim occisuri! merito, dum nemini nostrum libet scire, quid saluti suae opus sit. alienis pedibus ambulamus, alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus, aliena et vivimus opera, perieruntque rerum naturae pretia et vitae argumenta. nihil aliud pro nostro habemus quam delicias. non deseram catonem tam ambitiosae artis invidiae a me obiectum aut senatum illum, qui ita censebat, idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis exspectaverit. quid enim venenorum fertilius aut unde plures testamentorum insidiae iam vero et adulteria etiam in principum domibus, ut eudemi in livia drusi caesaris, item valentis in qua dictum est regina. non sint artis ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana praecepti, squamam in oculis emovendam potius quam extrahendam. per quae effectum est, ut nihil magis pro re videretur quam multitudo grassantium; neque enim pudor, sed aemuli pretia summittunt. notum est ab eodem charmide unum aegrum e provincialibus hs [cc] reconductum, alconti vulnerum medico hs [30c]30 damnato ademisse claudium principem, eidemque in gallia exulanti et deinde restituto adquisitum non minus intra paucos annos. et haec personis inputentur. ne faecem quidem aut inscitiam eius turpem arguamus: ipsorum procerum intemperantiam inmodicis aquarum calidarum deverticulis, imperiosa inedia et ab isdem deficientibus cibo saepius die ingesto, mille praeterea paenitentiae modis, culinarum etiam praeceptis et unguentorum mixturis, quando nullas omisere vitae inlecebras. invehi peregrinas merces conciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim equidem, non tamen hoc catonem providisse, cum damnaret artem. theriace vocatur excogitata compositio; luxuria finxit rebus sexcentis, cum tot remedia dederit natura, quae singula sufficerent. mithridatium antidotum ex rebus liiii componitur, inter nullas pondere aequali, et quarundam rerum sexagesima denarii unius imperatur, quo deorum, per fidem, ista monstrante! hominum enim subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et portentosa scientiae venditatio manifesta est. ac ne ipsi quidem illa novere, conperique volgo pro cinnabari indica in medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse venenum docebimus inter pigmenta. verum haec ad singulorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit cato atque providit, innocentiora multo et parva opinatu, quae proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata ceu valitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui, ut nemo non minus validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilorum eviratio instituta resinis eorum, itemque pectines in feminis quidem publicati. ita est profecto: lues morum, nec aliunde maior quam e medicina, vatem prorsus cottidie facit catonem et oraculum: "satis esse ingenia graecorum inspicere, non perdiscere".

haec fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. r. annis adversus artem, in qua condicione insidiosissima auctoritatem pessimis boni faciunt, simul contra attonitas quorundam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non putant. neque enim dubitaverim aliquis fastidio futura quae dicentur animalia, at non vergilio fuit nominare formicas nulla necessitate et curculiones ac "lucifugis congesta cubilia blattis," non homero inter proelia deorum inprobitatem muscae describere, non naturae gignere ista, cum gignat hominem. proinde causas quisque et effectus, non res aestimet.

ordiemur autem confessis, hoc est lanis ovisque, ob id ut rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici necesse erit. nec deerat materia pompae, si quicquam aliud intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu vero id certum esset atque non fabulosum. inridere est vitam remedia post millensimum annum reditura monstrare.

lanis auctoritatem veteres romani etiam religiosam habuere, postes a nubentibus attingi iubentes; praeterque cultum et tutelam contra frigora sucidae plurima praestant remedia ex oleo vinoque aut aceto, prout quaeque mulceri morderive opus sit et adstringi laxarive, luxatis membris dolentibusque nervis inpositae et crebro suffusae. quidam et salem admiscent luxatis; alii cum lana rutam tritam adipemque inponunt, item contusis tumentibusque. halitus quoque oris gratiores facere traditur confricatis dentibus atque gingivis admixto melle. prodest et phreneticis suffitu. sanguinem in naribus sistit cum oleo rosaceo indita et alio modo auribus opturatis spissius. quin et ulceribus vetustis inponitur cum melle. vulnera ex vino vel aceto vel aqua frigida et oleo expressa sanat. arietis vellera luta frigida ex oleo madefacta in muliebribus malis inflammationes vulvae sedant et, si procidat, suffitu reprimunt. sucida lana inposita subditaque mortuos partus evocat; sistit etiam profluvia earum. et canis rabiosi morsibus inculcata post diem septimum solvitur. reduvias sanat ex aqua frigida. eadem nitro, sulpure, oleo, aceto, pice liquida ferventibus tincta quam calidissima inposita bis die lumborum dolores sedat. sistit et sanguinem ex ariete sucida articulos extremitatium praeligans. laudatissima omnis e collo, natione vero galatica, tarentina, attica, milesia. sucidam inponunt et desquamatis, percussis, lividis, incussis, conlisis, contritis, deiectis, capitis et aliis doloribus, stomachi inflammationi ex aceto et rosaceo. cinis eius inlinitur adtritis, vulneratis, ambustis. et in oculorum medicamenta additur, item in fistulas auresque suppuratas. ad hoc detonsam eam, alii evolsam, decisis summis partibus siccant carpuntque et in fictili crudo conponunt ac melle perfundunt uruntque. alii astulis taedae subiectis et subinde interstratis oleo adspersam accendunt cineremque in labellis aqua addita confricant manu et considere patiuntur, idque saepius mutantes aquam, donec linguam adstringat leniter nec mordeat; tum cinerem reponunt. vis eius septica est efficacissimeque genas purgat.

quin ipsae sordes pecudum sudorque feminum et alarum adhaerentes lanis - oesypum vocant - innumeros prope usus habent. in atticis ovibus genito palma. fit pluribus modis, sed probatissimum lana ab iis partibus recenti concerpta aut quibuscumque sordibus sucidis primum collectis lento igni in ae+neo subfervefactis et refrigeratis pinguique, quod supernatet, collecto in fictile vas iterumque decocta priore materia; quae pinguitudo utraque frigida aqua lavatur et in linteo saccatur ac sole torretur, donec candida fiat ac tralucida; tum in stagnea pyxide conditur. probatio, ut sordium virus oleat et manu fricante ex aqua non liquetur, sed albescat ut cerussa. oculis utilissimum contra inflammationes genarumque callum. quidam in testa torrent, donec pinguitudinem amittat, utilius tale existimantes erosis et duris genis, angulis scabiosis et lacrimantibus. ulcera non oculorum modo sanat, sed oris etiam et genitalium cum anserino adipe. medetur et vulvae inflammationibus et sedis rhagadiis et condylomatis cum meliloto ac butyro. reliquos usus eius digeremus. sordes quoque caudarum concretae in pilulas siccatae per se tusaeque in farinam et inlitae dentibus mire prosunt, etiam labantibus, gingivisque, si carcinoma serpat; iam vero pura vellera aut per se inposita caecis doloribus aut accepto sulpure, et cinis eorum genitalium vitiis, tantumque pollent, ut medicamentis quoque superponantur. medentur ante omnia et pecori ipsi, si fastidio non pascantur. cauda enim quam artissime praeligata, evolsa inde lana, statim vescuntur, traduntque quod extra nodum sit e cauda praemori.

lanae habent et cum ovis societatem simul fronti inpositae contra epiphoras. non opus est eas in hoc usu radicula esse curatas neque aliud quam candidum ex ovo infundi ac pollinem turis.

ova per se infuso candido oculis epiphoras cohibent urentesque refrigerant - quidam cum croco praeferunt - et pro aqua miscentur collyriis; infantibus vero contra lippitudines, ut vix aliud, remedio sunt butyro admixto recenti. eadem cum oleo trita ignes sacros leniunt betae foliis superinligatis. candido ovorum in oculis et pili reclinantur hammoniaco trito admixtoque et vari in facie cum pineis nucleis ac melle modico. ipsa facies inlita sole non uritur. ambusta aquis si statim ovo occupentur, pusulas non sentiunt - quidam admiscent farinam hordeaciam et salis parum - , ulceribus vero ex ambusto cum candido ovorum tostum hordeum et suillo adipe mire prodest. eadem curatione ad sedis vitia utuntur, infantibus quidem etiam si quid ibi procidat; ad pedum rimas ovorum candido decocto cum cerussae denariorum ii pondere, pari spumae argenti, murrae exiguo, dein vino; ad ignem sacrum candido ovorum ternum cum amylo. aiunt et vulnera candido glutinari calculosque pelli. - lutea ovorum cocta, ut indurescant, admixto croco modice, item melle, ex lacte mulieris inlita dolores oculorum mitigant, vel cum rosaceo et mulso lana oculis inposita, vel cum trito apii semine ac polenta in mulso inlita. prodest et tussientibus per se luteum devoratum liquidum ita, ut dentibus non attingatur, thoracis destillationibus, faucium scabritiae. privatim contra haemorrhoidas morsui inlinitur sorbeturque crudum. prodest et renibus, vesicae rosionibus exulcerationibusque. cruenta excreantibus v ovorum lutea in vini hemina cruda sorbentur, dysintericis cum cinere putaminis sui et papaveris suco ac vino. dantur coeliacis cum uvae passae pinguis pari pondere et malicorii per triduum aequis portionibus, et alio modo lutea ovorum iii, lardi veteris et mellis quadrantibus, vini veteris cyathis iii, trita ad crassitudinem mellis et, cum opus sit, abellanae nucis magnitudine ex aqua pota, item ex oleo fricta terna, totis ovis pridie maceratis in aceto; sic et lientericis, sanguinem autem reicientibus cum iii cyathis musti. utuntur isdem ad liventia, si vetustiora sint, cum bulbis ac melle. sistunt et menses mulierum cocta et e vino pota, inflationes quoque vulvae cruda cum oleo ac vino inlita. utilia sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo, sedis etiam vitiis indurata igni, ut calore quoque prosint, et condylomatis cum rosaceo; item ambustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum lutea ex rosaceo inlinuntur. fiunt et tota lutea, quae vocant sitista, cum triduo incubita tolluntur. stomachum dissolutum confirmant pulli ovorum cum gallae dimidio ita, ne ante ii horas alius cibus sumatur. dant et dysintericis pullos in ipso ovo decoctos admixta vini austeri hemina et pari modo olei polentaeque. - membrana putamini detracta sive crudo sive cocto labrorum fissuris medetur, putaminis cinis in vino potus sanguinis eruptionibus. comburi sine membrana oportet. sic fit et dentifricium. idem cinis et mulierum menses cum murra inlitus sistit. firmitas putaminum tanta est, ut recta nec vi nec pondere ullo frangantur nec nisi paulum inflexa rotunditate. - tota ova adiuvant partum cum ruta et aneto et cumino pota e vino. scabiem corporum ac pruritum oleo et cedria mixtis tollunt, ulcera quoque umida in capite cyclamino admixta. ad puris et sanguinis excreationes ovum crudum cum porri sectivi suco parique mensura mellis graeci calefactum hauritur. dantur et tussientibus cocta et trita cum melle et cruda cum passo oleique pari modo. infunduntur et virilitatis vitiis singula cum ternis cyathis passi amylique semuncia a balneis; adversus ictus serpentium cocta tritaque adiecto nasturtio inlinuntur. - cibo quot modis iuvent, notum est, cum transmeent faucium tumorem calfactuque obiter foveant. nullus est alius cibus, qui in aegritudine alat neque oneret simulque vim potus et cibi habeat. maceratorum in aceto molliri diximus putamen; talibus cum farina in panem subactis coeliaci recreantur. quidam ita resoluta in patinis torrere utilius putant, quo genere non alvos tantum, sed et menses feminarum sistunt, aut, si maior sit impetus, cruda cum farina et aqua hauriuntur. et per se lutea ex iis decocuntur in aceto, donec indurescant, iterumque cum trito pipere torrentur ad cohibendas alvos. fit et dysintericis remedium singulare ovo effuso in fictile novum eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo confusis crebroque permixtis; quo fuerint ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adiciunt rubentem vinumque; et alio modo temperant, olei tantum mensura pari pineique corticis ii sexagensimis denarii, una eius quod rhum diximus, mellis obolis v simul decoctis, ita ut cibus alius post iiii horas sumatur. torminibus quoque multi medentur ova bina cum alii spicis iiii una terendo vinique hemina calefaciendo atque ita potui dando. et, ne quid desit ovorum gratiae, candidum ex iis admixtum calci vivae glutinat vitri fragmenta; vis vero tanta est, ut lignum perfusum ovo non ardeat ac ne vestis quidem contacta aduratur. de gallinarum autem ovis tantum locuti sumus, cum et reliquarum alitum restent, magnae utilitatis, sicut suis locis dicemus.

praeterea est ovorum genus in magna fama galliarum, omissum graecis. angues enim numerose convoluti salivis faucium corporumque spumis artifici conplexu glomerant; urinum appellatur. druidae sibilis id dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interventu; experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro vinctum; atque, ut est magorum sollertia occultandis fraudibus sagax, certa luna capiendum censent, tamquam congruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii. vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine, crusta cartilagineis velut acetabulis bracchiorum polypi crebris insigne. druidis ad victorias litium ac regum aditus mire laudatur, tantae vanitatis, ut habentem id in lite in sinu equitem r. e vocontiis a divo claudio principe interemptum non ob aliud sciam. hic tamen conplexus anguium et frugifera eorum concordia in causa videtur esse, quare exterae gentes caduceum in pacis argumentis circumdata effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse in caduceo mos est.

de anserum ovis magnae utilitatis ipsoque ansere dicturi hoc in volumine debemus honorem et commageno, clarissimae rei. fit ex adipe anserum - alioqui celeberrimi usus, set ad hoc in commagene syriae parte - cum cinnamo, casia, pipere albo, herba quae commagene vocatur, obrutis nive vasis, odore iucundo, utilissimum ad perfrictiones, convulsiones, caecos aut subitos dolores omniaque, quae acopis curantur, unguentumque pariter et medicamentum est. fit et in syria alio modo, avium adipe curato ut dicemus, additis erysisceptro, xylobalsamo, phoenice, item tuso calamo singulorum pondere quod sit adipis, in vino bis aut ter subfervefacto. fit autem hieme, quoniam aestate non glaciat nisi accepta cera. multa praeterea remedia sunt ex ansere, quod miror aeque quam in capris, namque anser corvusque ab aestate in autumnum morbo conflictari dicuntur.

de anserum honore, quem meruere gallorum in capitolium ascensu deprehenso, diximus. eadem de causa supplicia annua canes pendunt, inter aedem iuventatis et summani vivi in furca sabucea armo fixi. sed plura de hoc animali dici cogunt priscorum mores.

catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur iis. genitae manae catulo res divina fit, et in cenis deum etiam nunc ponitur catulina. aditialibus quidem epulis celebrem fuisse plauti fabulae indicio sunt. sanguine canino contra toxica nihil praestantius putant; vomitiones quoque hoc animal monstrasse homini videtur, et alios usus ex eo mire laudatos referemus suis locis. nunc ad institutum ordinem pergemus.

adversus serpentium ictus efficacia habentur fimum pecudis recens in vino decoctum inlitumque, mures dissecti inpositi. quorum natura non est spernenda, praecipue in adsensu siderum, ut diximus, cum lunae lumine fibrarum numero crescente atque decrescente. tradunt magi iocinere muris dato porcis in fico sequi dantem id animal, in homine quoque similiter valere, sed resolvi cyatho olei poto.

mustelarum duo genera; alterum silvestre, distans magnitudine, graeci vocant ictidas. harum fel contra aspidas dicitur efficax, cetero venenum. haec autem, quae in domibus nostris oberrat et catulos suos, ut auctor est cicero, cottidie transfert mutatque sedem, serpentes persequitur. ex ea inveterata sale denari pondus in cyathis iii datur percussis aut ventriculus coriandro fartus inveteratusque et in vino potus, et catulus mustelae etiam efficacius.

quaedam pudenda dictu tanta auctorum adseveratione commendantur, ut praeterire fas non sit, siquidem illa concordia rerum aut repugnantia medicinae gignuntur, veluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fastidiendi, natura contra serpentium morsus et praecipue aspidum valere dicitur, item contra venena omnia, argumento, quod dicant gallinas, quo die ederint, non interfici ab aspide, carnesque earum percussis plurimum prodesse. ex iis, quae tradunt, humanissimum est inlinere morsibus cum sanguine testudinis, item suffitu eorum abigere sanguisugas adhaerentes haustasque ab animalibus restinguere in potu datis. quamquam et oculos quidam his inungunt tritis cum sale et lacte mulierum auresque cum melle et rosaceo admixtis. eos, qui agrestes sint et in malva nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt auribus. cetera, quae de his tradunt vomitionum et quartanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ovo aut cera aut faba inclusos censeant devorandos, falsa nec referenda arbitror. lethargi tantum medicinae cum argumento adhibent, quoniam vincatur aspidum somnifica vis, septenos in cyatho aquae dantes, puerilibus annis quaternos. et in stranguria fistulae inposuere. adeo nihil parens illa rerum omnium sine ingentibus causis genuit. quin et adalligatos laevo bracchio binos lana subrepta pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis in russeo panno. rursus his adversatur scolopendra suffituque enecat.

aspides percussos torpore et somno necant, omnium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum, si sanguinem attigit aut recens vulnus, statim interemit; si inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quantalibet copia non nocet, non enim est tabifica vis; itaque occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer in proferendo ex iis remedio, ni M. Varro lxxxiii vitae anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta a percussis ipsorum urina.

basilisci, quem etiam serpentes ipsae fugiunt alias olfactu necantem, qui hominem, vel si aspiciat tantum, dicitur interemere, sanguinem magi miris laudibus celebrant: coeuntem picis modo et colore, dilutum cinnabari clariorem fieri. attribuunt ei successus petitionum a potestatibus et a diis etiam precum, morborum remedia, veneficiorum amuleta. quidam et saturni sanguinem appellant.

draco non habet venena. caput eius limini ianuarum subditum propitiatis adoratione diis fortunatam domum facere promittitur, oculis eius inveteratis et cum melle tritis inunctos non expavescere ad nocturnas imagines etiam pavidos, cordis pingue in pelle dorcadum nervis cervinis adalligatum in lacerto conferre iudiciorum victoriae plurimum, spondylum aditus potestatium mulcere, dentes eius inligatos pellibus caprearum cervinis nervis mites praestare dominos potestatesque exorabiles. sed super omnia est compositio, qua invictos faciunt magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis e fronte et medulla eiusdem, equi victoris spuma, canis ungue adalligatis cervino corio nervisque cervi alternatis et dorcadis. quae coarguisse non minus referet quam contra serpentes remedia demonstrasse, quoniam et haec illorum veneficia sunt. draconum adipem venenata fugiunt, item, si uratur ichneumonum; fugiunt et urticis tritis in aceto perunctos.

viperae caput inpositum, vel alterius quam quae percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in vapore baculo sustineat - aiunt enim recanere - , item si quis exustae eiusdem cinerem inlinat. reverti autem ad percussum serpentem necessitate naturae nigidius auctor est. caput quidam dissecant scite inter aures ad eximendum lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa; alii ipso toto capite utuntur. fiunt ex vipera pastilli, qui theriaci vocantur a graecis, ternis digitis mensura utrimque amputatis exemptisque interaneis et livore spinae adhaerente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta utuntur. significandum videtur e vipera tantum hoc fieri. quidam purgatae ut supra dictum est adipem cum olei sextario decocunt ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis stillis additis in oleum perunguntur, ut omnes bestiae fugiant eos.

praeterea constat contra omnium ictus quamvis insanabiles ipsarum serpentium exta inposita auxiliari, eosque, qui aliquando viperae iecur coctum hauserint, numquam postea feriri a serpente. neque anguis venenatus est nisi per mensem luna instigatus, et prodest vivus conprehensus et in aqua contusus, si foveantur ita morsus. quin et inesse ei remedia multa creduntur, ut digeremus, et ideo aesculapio dicatur. democritus quidem monstra quaedam ex his confingit, ut possint avium sermones intellegi. anguis aesculapius epidauro romam advectus est vulgoque pascitur et in domibus, ac nisi incendiis semina exurerentur, non esset fecunditati eorum resistere in orbe terrarum. pulcherrimum anguium genus est quod et in aqua vivit; hydri vocantur, nullo serpentium inferiores veneno. horum iecur servatum adversus percusso ab iis auxilium est. - scorpio tritus stelionum veneno adversatur. fit enim e stelionibus malum medicamentum; nam cum inmortuus est vino, faciem eorum, qui biberint, lentigine obducit. ob hoc in unguento necant eum insidiantes paelicum formae. remedium est ovi luteum et mel ac nitrum. fel stelionum tritum in aqua mustelas congregare dicitur.

inter omnia venenata salamandrae scelus maximum est. cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt, ut omittam, quod perire conscientia dicuntur homine percusso neque amplius admitti a terra; salamandra populos pariter necare inprovidos potest. nam si arbori inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans; quin immo si contacto ab ea ligno, lapidi crusta panis inponatur, idem veneficium est vel si in puteum cadat, quippe cum saliva eius quacumque parte corporis, vel in pede imo, respersa omnis in toto corpore defluat pilus. tamen talis ac tanti veneni a quibusdam animalium, ut subus, manditur dominante eadem illa rerum dissidentia. venenum eius restingui primum omnium ab iis, quae vescantur illa, verisimile est, ex iis vero, quae produntur, cantharidum potu aut lacerta in cibo sumpta. cetera adversantia diximus dicemusque suis locis. ex ipsa quae magi tradunt contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat, si forent vera, iam esset experta roma. sextius venerem accendi cibo earum, si detractis interaneis et pedibus et capite in melle serventur, tradit negatque restingui ignem ab iis.

e volucribus in auxilio contra serpentes primus vultur est, adnotatumque minus virium esse nigris. pinnarum ex alis nidore, si urantur, fugari eas dicunt, item cor eius alitis habentes tutos esse ab impetu non solum serpentium, sed etiam ferarum latronumque et regum ira.

carnibus gallinaceorum ita, ut tepebunt avulsae, adpositis venena serpentium domantur, item cerebro in vino poto. parthi gallinae malunt cerebrum plagis inponere. ius quoque ex iis potum praeclare medetur, et in multis aliis usibus mirabile. pantherae, leones non attingunt perunctos eo, praecipue si et alium fuerit incoctum. alvum solvit validius e vetere gallinaceo, prodest et contra longinquas febres et torpentibus membris tremulisque et articulariis morbis et capitis doloribus, epiphoris, inflationibus, fastidiis, incipiente tenesmo, iocineri, renibus, vesicae, contra cruditates, suspiria. itaque etiam faciendi eius extant praecepta: efficacius coci cum olere marino aut cybio aut cappari aut apio aut herba mercuriali, polypodio aut aneto, utilissime autem in congiis iii aquae ad iii heminas cum supra dictis herbis et refrigeratum sub diu dari, tempestivius antecedente vomitione. non praeteribo miraculum, quamquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt id in se; ita hoc venenum auri est. at gallinacei ipsi circulo e ramentis addito in collum non canunt.

auxiliatur contra serpentes et columbarum caro recens concerpta et hirundinum, bubonis pedes usti cum plumbagine herba. nec omittam in hac quoque alite exemplum magicae vanitatis, quippe praeter reliqua portentosa mendacia cor eius inpositum mammae mulieris dormientis sinistrae tradunt efficere, ut omnia secreta pronuntiet; praeterea in pugnam ferentes id fortiores fieri. eiusdem ovo ad capillum remedia demonstrant. quis enim, quaeso, ovum bubonis umquam visere potuit, cum ipsam avem vidisse prodigium sit quis utique experiri et praecipue in capillo sanguine quidem pulli bubonis etiam crispari capillum promittunt. cuius generis prope videri possint quae tradunt et de vespertilione, si ter circumlatus domui vivus super fenestram inverso capite adfigatur, amuletum esse, privatimque ovilibus circumlatum totiens et pedibus suspensum super limen. sanguinem quoque eius cum carduo contra serpentium ictus inter praecipua laudant.

phalangium est italiae ignotum et plurium generum: unum simile formicae, sed multo maius, rufo capite, reliqua parte corporis nigra, albis guttis. acerbior huius quam vespae ictus. vivit maxime circa furnos et molas. in remedio est, si quis eiusdem generis alterum percusso ostendat, et ad hoc servantur mortui. inveniuntur et cortices eorum, qui triti et poti medentur; mustelae catuli ut supra. aeque phalangion graeci vocant inter genera araneorum, sed distingunt lupi nomine. tertium genus est eodem phalangi nomine araneus lanuginosus, grandissimo capite, quo dissecto inveniri intus dicuntur vermiculi duo adalligatique mulieribus pelle cervina ante solis ortum praestare, ne concipiant, ut caecilius in commentariis reliquit. vis ea annua est. quam solam ex omni atocio dixisse fas sit, quoniam aliquarum fecunditas plena liberis tali venia indiget. vocatur et rhox acino nigro similis, ore minimo sub alvo, pedibus brevissimis tamquam inperfectis. dolor a morsu eius qualis a scorpione, urina similis aranei textis. idem erat asterion, nisi distingueretur virgulis albis; huius morsus genua labefactat. peior utroque est caeruleus, lanugine nigra, caliginem concitans et vomitus araneosos. etiamnum deterior a crabrone pinna tantum differens; hic et ad maciem perducit. myrmecion, formicae similis capite, alvo nigra, guttis albis distinguentibus, vesparum dolore torquet. tetragnathii duo genera habent: peior medium caput distinguente linea alba et transversum altera; hic oris tumorem facit. at cinereus posteriore parte candicans lentior, minime autem noxius eodem colore qui telas muscis in parietibus latissime pandit. contra omnium morsus remedio est gallinaceum cerebrum cum piperis exiguo potum in posca, item formicae v potae, pecudum fimi cinis inlitus ex aceto et ipsi aranei quicumque in oleo putrefacti.

muris aranei morsus sanatur coagulo agni e vino poto, ungulae arietinae cinere cum melle, mustelae catulo ut in serpentibus dictum est. si iumenta momorderit, mus recens cum sale inponitur aut fel vespertilionis ex aceto. et ipse mus araneus contra se remedio est divulsus inpositus. nam si praegnans momordit, protinus dissilit. optimum, si is inponatur, qui momorderit, sed et alios ad hunc usum servant in oleo aut luto circumlitos. est et contra morsum eius remedio terra ex orbita; ferunt enim non transiri ab eo orbitam torpore quodam naturae.

scorpionibus contrarius maxime invicem stelio traditur, ut visu quoque pavorem iis adferat et torporem frigidi sudoris. itaque in oleo putrefaciunt eum et ita vulnera perungunt. quidam oleo illo spumam argenteam decocunt ad emplastri genus atque ita inlinunt. hunc graeci coloten vocant et ascalaboten et galeoten; in italia non nascitur. est enim hic plenus lentigine, stridoris acerbi et araneis vescitur, quae omnia nostris stelionibus aliena sunt.

prodest et gallinarum fimi cinis inlitus, draconis iocur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suae plagae inpositus aut assus in cibo sumptus aut potus in meri cyathis ii. proprium est scorpionum quod manus palmam non feriunt, nec visi pilos attingere. lapillus qualiscumque ab ea parte, qua in terra erat, adpositus plagae levat dolorem, item testa, sicut erat terra operta ex aliqua parte, inposita liberare dicitur - non debent respicere qui inponunt et cavere ne sol aspiciat - , vermes terreni triti inpositi. multa et alia ex his remedia sunt, propter quae in melle servantur.

noctua apibus contraria et vespis crabronibusque et sanguisugis; pici quoque martii rostrum secum habentes non feriuntur ab iis. adversantur et locustarum minimae sine pinnis, quas attelebos vocant.

est et formicarum genus venenatum, non fere in italia. solipugas cicero appellat, salpugas baetica. his cor vespertilionis contrarium omnibusque formicis.

salamandris cantharidas diximus resistere. sed in his magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae vesicae cum cruciatu praecipuo. cossinum equitem romanum amicitia neronis principis notum, cum is lichene correptus esset, vocatus ex aegypto medicus ob hanc valetudinem eius a caesare, cum cantharidum potu praeparare voluisset, interemit. verum inlitas prodesse non dubium est cum suco taminiae uvae et sebo ovis vel caprae. ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter auctores. alii in pedibus et in capite existimant esse, alii negant. convenit tantum pinnas earum auxiliari, in quacumque parte sit venenum. ipsae nascuntur ex vermiculo in spongea maxime cynorrhodi, quae fit in caule, sed fecundissime in fraxino, ceterae in alba rosa, minus efficaces. potentissimae inter omnes variae luteis lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum inertiores minutae, latae, pilosae; inutilissimae vero unius coloris macrae. conduntur in calice fictili non picato et linteo conligato, coniecta et rosa matura, et suspenduntur super acetum cum sale fervens, donec per linteolum vaporentur, postea reponuntur. vis earum adurere corpus, crustas obducere. eadem pityocampis in picea nascentibus, eadem bupresti, similiterque praeparantur, efficacissimae omnes ad lepras, lichenas. dicuntur et menses ciere et urinam; ideo hippocrates et hydropicis dabat.

cantharides obiectae sunt catoni uticensi, ceu venenum vendidisset in auctione regia, quoniam eas hs lx addixerat. et sebum autem struthocamelinum tunc venisse hs xxx obiter dictum sit, efficacioris ad omnia usus, quam est anserinus adips.

diximus et mellis venenati genera. contra utuntur melle, in quo apes sint mortuae. idem potum in vino remedium est vitiorum, quae e cibo piscium gignuntur.

in canis rabiosi morsu tuetur a pavore aquae canini capitis cinis inlitus vulneri. oportet autem comburi omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili novo argilla circumlito atque ita in furnum indito. idem et in potione proficit. quidam ob id edendum dederunt. aliqui et vermem e cadavere canino adalligavere menstruave canis in panno subdidere calici aut intus ipsius caudae pilos combustos inseruere vulneri. cor caninum habentem fugiunt canes; non latrant vero lingua canina in calciamento subdita pollici aut caudam mustelae, quae abscisa ea dimissa sit, habentes. est limus salivae sub lingua rabiosi canis, qui datus in potu hydrophobos fieri non patitur; multo tamen utilissime iocur eius, qui in rabie momorderit, datur, si fieri possit, crudum mandendum; sin minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis carnibus. est vermiculus in lingua canum, qui vocatur a graecis lytta, quo exempto infantibus catulis nec rabidi fiunt nec fastidium sentiunt. idem ter igni circumlatus datur morsis a rabioso, ne rabidi fiant. et cerebello gallinaceo occurritur, sed id devoratum anno tantum eo prodest. aiunt et cristam galli contritam efficaciter inponi et anseris adipem cum melle. salliuntur et carnes eorum, qui rabidi fuerint, ad eadem remedia in cibo dandae. quin et necantur catuli statim in aqua ad sexum eius, qui momorderit, ut iocur crudum devoretur ex iis. prodest et fimum gallinaceum, dumtaxat rufum, ex aceto inpositum et muris aranei caudae cinis ita, ut ipse, cui abscisa sit, vivus dimittatur, glaebula ex hirundinum nido inlita ex aceto, vel pulli hirundinis combusti, membrana sive senectus anguium vernatione exuta cum cancro masculo ex vino trita; hac etiam per se reposita in arcis armariisque tineas necant. mali tanta vis est, ut urina quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime ulcus habentibus. remedio est fimum caballinum adspersum aceto et calefactum in fico inpositum. minus hoc miretur qui cogitet lapidem a cane morsum usque in proverbium discordiae venisse. qui in urinam canis suam egesserit, torporem lumborum sentire dicunt. - (lacerta, quam sepa, alii chalcidem vocant, in vino pota morsus suos sanat). -

veneficiis ex mustela silvestri factis contrarium est ius gallinacei veteris large haustum; peculiariter contra aconita addi parum salis oporteat. gallinarum fimum, dumtaxat candidum, in hysopo decoctum aut mulso contra venena fungorum boletorumque, item inflationes ac strangulationes, quod miremur, cum, si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus adficiatur. sanguis anserinus contra lepores marinos valet cum olei aequa portione, idem contra mala medicamenta omnia adversatur cum lemnia rubrica et spinae albae suco, ut pastillorum drachmis quinis e cyathis ternis aquae bibatur. item mustelae catulus, ut supra diximus praeparatus, coagulum quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet; item sanguis anatum ponticarum; itaque et spissatus servatur vinoque diluitur; quidam feminae anatis efficaciorem putant. simili modo contra venena omnia ciconiarum ventriculus valet, coagulum pecoris, ius ex carne arietum, privatim adversus cantharidas, item lac ovium calidum praeterque iis, qui buprestim aut aconitum biberint, columbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi potum, contra toxica mustela vulgaris inveterata drachmis binis pota.

alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo cyprio et melle, item ungularum muli vel mulae ex oleo myrteo, praeterea, ut Varro noster tradit, murinum fimum, quod ille muscerdas appellat, aut muscarum capita recentia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum utuntur, alii x diebus cinerem earum inlinunt cum cinere chartae vel nucum ita, ut sit tertia portio e muscis; alii lacte mulierum cum brassica cinerem muscarum subigunt, quidam melle tantum. nullum animal minus docile existimatur minorisve intellectus; eo mirabilius est olympiae sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem myioden vocant, extra territorium id abire. alopecias cinis et e murium capitibus caudisque et totius muris emendat, praecipue si veneficio acciderit haec iniuria, item irenacei cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida. caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos reddit, alopecias autem in ea curatione praeparari oportet novacula; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. quae de irenaceo dicentur, omnia tanto magis valebunt in hystrice. lacertae quoque, ut docuimus combustae cum radice recentis harundinis, quae, ut una cremari possit, minutim findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere, capillorum defluvia continent. efficacius virides lacertae omnia eadem praestant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino et cepa tusa. quidam denas virides in x sextariis olei veteris discocunt, contenti semel in mense unguere. pellium viperinarum cinis alopecias celerrime explet, item gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in aereo vase permixtum inlitumque deraso capite nigritiam capilli adfert, sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est, ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum neque ante quadriduum abluendum. alii sanguine et cerebro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum et nocte concubia in plumbeum vas condunt. aliqui alopecias cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata cute - caustica vis earum, cavendumque ne exulcerent alte - , postea ad ulcera ita facta capita murium et fel murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent.

lendes tolluntur adipe canino vel anguibus in cibo sumptis anguillarum modo aut eorum vernatione, quam exuunt, pota, porrigines felle ovillo cum creta cimolia inlito capite, donec inarescat.

capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae nudae inveniuntur nondum peractae, ablata capita et his duritia lapidea exempta - est autem calculi latitudine, eaque adalligantur, set minutae fronti inlinuntur tritae, item oesypum - , ossa e capite vulturis adalligata aut cerebrum cum oleo et cedria, peruncto capite et intus naribus inlitis, cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum vel noctuae, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia eius, cuius doleat, evulsis collo plumis circumligatisque vel cristis, mustelae cinis inlitus, surculus ex nido milui pulvino subiectus, murina pellis cremata ex aceto inlito cinere, limacis inter duas orbitas inventae ossiculum per aurum, argentum, ebur traiectum in pellicula canina adalligatum, quod remedium pluribus semperque prodest. fracto capiti aranei tela ex oleo et aceto inposita non nisi vulnere sanato abscedit. haec et vulneribus tonstrinarum sanguinem sistit, a cerebro vero profluentem anseris sanguis aut anatis infusus, adeps earundem alitum cum rosaceo. cocleae matutina pascentis harundine caput praecisum, maxime luna plena, lineo panno adalligant capitis doloribus liceo aut cera alba addita fronti inlinunt. et pilos caninos panno adalligant.

cerebrum cornicis in cibo sumptum palpebras gignere dicitur, oesypum cum murra calido specillo inlitum. idem praestare muscarum fimique murini cinerem aequis portionibus, ut efficiatur dimidium pondus denarii, promittitur, additis ii sextis denarii e stibi, ut omnia oesypo inlinantur; item murini catuli triti in vino vetere ad crassitudinem acopi. pilos in iis incommodos evulsos renasci non patitur fel irenacei, ovorum stelionis liquor, salamandrae cinis, lacertae viridis fel in vino albo sole coactum ad crassitudinem mellis in aereo vase, hirundinis pullorum cinis cum lacte tithymalli, spuma coclearum.

glaucomata dicunt magi cerebro catuli septem dierum emendari specillo demisso in dexteram partem, si dexter oculus curetur, in sinistram, si sinister, aut felle recenti axionis; noctuarum est id genus, quibus pluma aurium modo micat. suffusionem oculorum canino felle malebat quam hyaenae curari Apollonius pitanaeus cum melle, item albugines. murium capitum caudaeque cinere ex melle inunctis claritatem visus restitui dicunt, multoque magis gliris aut muris silvestris cinere aut aquilae cerebro vel felle cum attico melle. cinis e capite soricis cum stibi tritus lacrimosis oculis plurimum confert - stibi quid sit dicemus in metallis - , mustelae cinis suffusionibus, item lacertae, hirundinis cerebrum. cocleae tritae fronti inlitae epiphoras sedant sive per se sive cum polline sive cum ture; sic et solatis, id est sole correptis, prosunt. vivas quoque cremare et cinere earum cum melle cretico inunguere caligines utilissimum est. iumentorum oculis membrana aspidis, quam exuit vere, cum adipe eiusdem claritatem inunctis facit. viperam vivam in fictili novo comburere addito feniculi suco ad cyathum unum et turis manna una atque ita suffusiones oculorum et caligines inunguere utilissimum est; medicamentum id echeon vocatur. fit et collyrium e vipera in olla putrefacta vermiculisque enatis cum croco tritis. et uritur in olla cum sale, quem lingendo claritatem oculorum consecuntur et stomachi totiusque corporis tempestivitates; hic sal et pecori datur salubritatis causa et in antidotum contra serpentes additur. quidam et ad oculos viperis utuntur in cibis. primum omnium occisae statim salem in os addi iubent, donec liquescat, mox iiii digitorum mensura utrimque praecisa exemptisque interaneis discoquunt in aqua, oleo, sale, aneto et aut statim vescuntur aut pane colligunt, ut saepius utantur. ius praeter supra dicta pediculos e toto corpore expellit pruritusque etiam summae cutis. effectum ostendit et per se capitis viperini cinis - utilissime eo oculos inungunt - itemque adips viperinus. de felle non audaciter suaserim quae praecipiunt, quoniam, ut suo loco docuimus, non aliud est serpentium venenum. anguium adeps aerugini mixtus ruptas oculorum partes sanat, et membrana sive senectus vernatione eorum exuta, si adfricetur, claritatem facit. boae quoque fel praedicatur ad albugines, suffusiones, caligines, adeps similiter ad claritatem.

aquilae, quam diximus pullos ad contuendum solem experiri, felle mixto cum melle attico inunguntur nubeculae et caligationes suffusionesque oculorum. eadem vis est et in vulturino felle cum porri suco et melle exiguo, item in gallinacei felle ad argema et albugines ex aqua diluto, item suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei. fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum, lusciosis inlini monstrant. laudant et gallinae fel et praecipue adipem contra pusulas in pupillis, nec scilicet eius rei gratia saginant. adiuvat mirifice et ruptas oculorum tuniculas admixtis schisto et haematite lapidibus. fimum quoque earum, dumtaxat candidum, in oleo vetere corneisque pyxidibus adservant ad pupillarum albugines. qua in mentione significandum est pavones fimum suum resorbere tradi invidentes hominum utilitatibus. accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium vitiorum putatur, item fimi eius cinis cum attico melle. laudatur et milui iocur, fimum columbarum ex aceto ad aegilopia, similiter ad albugines et cicatrices, fel anserinum, sanguis anatum contusis oculis ita, ut postea oesypo et melle inunguantur, fel perdicum cum mellis aequo pondere, per se vero ad claritatem. ex hippocratis putant auctoritate adici, quod in argentea pyxide id servari iubent. ova perdicum in vase aereo decocta cum melle ulceribus oculorum et glaucomatis medentur. columbarum, palumbium, turturum, perdicum sanguis oculis cruore suffusis eximie prodest. in columbis masculae efficaciorem putant; vena autem sub ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. superinponi oportet splenium e melle decoctum lanamque sucidam ex oleo aut vino. earundem avium sanguis nyctalopas sanat et iocur ovium, ut in capris diximus, efficacius fulvae. decocto quoque eius oculos abluere suadent et medulla dolores tumoresque inlinere. bubonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur. turturis fimum albugines extenuat, item coclearum cinis, fimum cenchridis; accipitrum generis hanc graeci faciunt. argema ex melle omnibus, quae supra scripta sunt, sanatur. mel utilissimum oculis, in quo apes sint inmortuae. ciconiae pullum qui ederit, negatur annis multis continuis lippiturus, item qui draconis caput habeat. huius adipe et melle cum oleo vetere incipientes caligines discuti tradunt. hirundinum pullos plena luna excaecant, restitutaque eorum acie capita comburuntur; cinere cum melle utuntur ad claritatem et dolores ac lippitudines et ictus.

lacertas quoque pluribus modis ad oculorum remedia adsumunt. alii viridem includunt novo fictili et lapillos, qui vocantur cinaedia, quae et inguinum tumoribus adalligari solent, novem signis signant et singulos detrahunt per dies; nono emittunt lacertam, lapillos servant ad oculorum dolores. alii terram substernunt lacertae viridi excaecatae et una in vitreo vase anulos includunt e ferro solido vel auro. cum recepisse visum lacertam apparuit per vitrum, emissa ea anulis contra lippitudinem utuntur, alii capitis cinere pro stibi ad scabritias. quidam viridem, collo longo, in sabulosis nascentem comburunt et incipientem epiphoram inungunt, item glaucomata. mustelae etiam oculis punctu erutis aiunt visum reverti, eademque quae in lacertis et anulis faciunt; serpentis oculum dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si serpens viva dimittatur. lacrimantibus sine fine oculis cinis stelionum capitis cum stibi eximie medetur. aranei muscarii tela et praecipue spelunca ipsa inposita per frontem ad duo tempora in splenio aliquo ita, ut a puero inpube et capiatur et inponatur nec is triduo se ostendat ei, cui medebitur, neve alter nudis pedibus terram attingat his diebus, mirabiliter epiphoris mederi dicitur; albugines quoque tollere inunctione araneus candidus, longissimis ac tenuissimis pedibus, contritus in oleo vetere. is etiam, cuius crassissimum textum est in contignationibus fere, adalligatus panno epiphoras sanare traditur. scarabaei viridis natura contuentium visum exacuit; itaque gemmarum scalptores contuitu eorum adquiescunt.

aures purgat fel pecudis cum melle, canini lactis instillatio sedat dolorem, gravitatem adeps cum absinthio et oleo vetere, item adeps anserinus. quidam adiciunt sucum cepae, alii pari modo. utuntur et per se ovis formicarum, namque et huic animali est medicina, constatque ursos aegros hoc cibo sanari. anserum omniumque avium adeps praeparatur ... exemptisque venis omnibus patina nova fictili operta in sole subdita aqua ferventi liquatus saccatusque lineis saccis et in fictili novo repositus loco frigido; minus putrescit addito melle. murium cinis cum melle instillatus aut cum rosaceo decoctus aurium dolores sedat. si aliquod animal intraverit, praecipuum remedium est murium fel aceto dilutum; si aqua intraverit, adeps anserinus cum cepae suco. gliris detracta pelle intestinisque exemptis discoquitur melle in vase novo. medici malunt e nardo decoqui usque ad tertias atque ita adservari, dein, cum opus sit, strigili tepefacta infundere. constat deplorata aurium vitia eo remedio sanari aut si terreni vermes cum adipe anseris decocti infundantur; item ex arboribus rubri cum oleo triti exulceratis et ruptis auribus praeclare medentur. lacertae inveteratae, in os pendentium addito sale, contusas et ab ictu miseras aures sanant, efficacissime autem ferrugineas maculas habentes, lineis etiam per caudam distinctae. milipeda, ab aliis centipeda aut multipeda dicta, animal est e vermibus terrae, pilosum, multis pedibus arcuatim repens tactuque contrahens se; oniscon graeci vocant, alii iulon. efficacem narrant ad aurium dolores in cortice punici mali decoctum et porri suco. addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt. illam autem, quae non arcuatur, sepa graeci vocant, alii scolopendram, minorem perniciosamque. cocleae, quae sunt in usu cibi, cum murra aut turis polline adpositae, item minutae, latae fracturis aurium inlinuntur cum melle. senectus serpentium fervente testa usta instillatur rosaceo admixta, contra omnia quidem vitia efficax, sed contra graveolentiam praecipue ac, si purulenta sint, ex aceto, melius cum felle caprino vel bubulo aut testudinis marinae - vetustior anno eadem membrana non prodest, nec imbre perfusa, ut aliqui putant - , aranei sanies cum rosaceo aut per se in lana vel cum croco, gryllus cum sua terra effossus et inlitus. magnam auctoritatem huic animali perhibet nigidius, maiorem magi, quoniam retro ambulet terramque terebret, stridat noctibus. venantur eum formica circumligata capillo in cavernam eius coniecta, efflato prius pulvere, ne sese condat; ita formicae conplexu extrahitur. ventris gallinaceorum membrana, quae abici solet, inveterata et in vino trita auribus purulentis calida infunditur, gallinarum adeps. est quaedam pinguitudo blattae, si caput avellatur; hanc tritam una cum rosaceo auribus mire prodesse dicunt, sed lanam, qua incluserint, post paulum extrahendam; celerrime enim id pingue transire in animal fierique vermiculum. alii binas ternasve in oleo decoctas efficacissime auribus mederi scribunt et tritas in linteolo inponi contusis. hoc quoque animal inter pudenda est, sed propter admirationem naturae priscorumque curae totum in hoc loco explicandum. plura earum genera fecerunt: molles, quas in oleo decoctas verrucis efficaciter inlini experti sunt. alterum genus myloecon appellavere circa molas fere nascens; his capite detracto adtritas lepras sanasse musaeum pycten in exemplis reliquerunt. tertium genus et odoris taedio invisum, exacuta clune; cum pisselaeo sanare ulcera alias insanabilia, strumas, panos diebus xxi inpositas, percussa, contusa et cacoe+the, scabiem furunculosque detractis pedibus et pinnis. nos haec etiam audita fastidimus; at, hercules, diodorus et in morbo regio et orthopnoicis se dedisse tradit cum resina et melle. tantum potestatis habet ars ea pro medicamento dandi quidquid velit. humanissimi eorum cinerem crematarum servandum ad hos usus in cornea pyxide censuere aut tritas clysteribus infundendas orthopnoicis aut rheumaticis. infixa utique corpori inlitas extrahere constat. mel utilissimum auribus quoque est, in quo apes inmortuae sint. parotidas comprimit columbinum stercus vel per se vel cum farina hordeacea aut avenacea, noctuae cerebrum vel iocur cum oleo infusum auriculae a parotide, multipeda cum resinae parte tertia inlita, grylli sive inliti sive adalligati.

ad reliqua morborum genera medicinam ex isdem animalibus aut eiusdem generis sequenti dicemus volumine.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MEĀ“DICUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: