previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

conectitur secunda regio amplexa hirpinos, calabriam, apuliam, sallentinos, [ccl] sinu qui tarentinus appellatur ab oppido laconum - in recessu hoc intimo situm, contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat, abest [cxxxvi] a lacinio promunturio - , adversam ei calabriam in paeninsulam emittens. graeci messapiam a duce appellavere et ante peucetiam a peucetio oenotri fratre in sallentino agro. inter promunturia [c] intersunt. latitudo paeninsulae a tarento brundisium terreno itinere [xxxxv] patet multoque brevius a portu sasine. oppida per continentem a tarento vria, cui cognomen ob apulam messapiae, aletium, in ora vero senum, callipolis, quae nunc est anxa, [lxxv] a tarento. inde [xxxiii] promunturium quod acran iapygiam vocant, quo longissime in maria excurrit italia. ab eo basta oppidum et hydruntum decem ac novem milia passuum, ad discrimen ionii et hadriatici maris, qua in graeciam brevissimus transitus, ex adverso apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis freti [l] non amplius. hoc intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum pyrrus epiri rex cogitavit, post eum M. Varro, cum classibus pompei piratico bello praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab hydrunte soletum desertum, dein fratuentium, portus tarentinus, statio miltopes, lupia, balesium, caelia, brundisium [l] p. ab hydrunte, in primis italiae portu nobile ac velut certiore transitu sicuti longiore, excipiente illyrici urbe durrachio [ccxxv] traiectu. brundisio conterminus poediculorum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab illyriis xii populos genuere. poediculorum oppida rudiae, gnatia, barium, amnes iapyx a daedali filio rege, a quo et iapygia amita, pactius, aufidus ex hirpinis montibus canusium praefluens. hinc apulia dauniorum cognomine a duce diomedis socero, in qua oppidum salapia Hannibalis meretricio amore inclutum, sipuntum, vria, amnis cerbalus, dauniorum finis, portus aggasus, promunturium montis gargani, a sallentino sive iapygio [ccxxxiiii] ambitu gargani, portus garnae, lacus pantanus, flumen portuosum fertor. teanum apulorum itemque larinum, cliternia, tifernus amnis. inde regio frentana. ita apulorum genera tria: teani a duce e grais; lucani subacti a calchante, quae nunc loca tenent atinates; dauniorum praeter supra dicta coloniae luceria, venusia, oppida canusium, arpi, aliquando argos hippium diomede condente, mox argyripa dictum. diomedes ibi delevit gentes monadorum dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, apinam et tricam. cetera intus in secunda regione hirpinorum colonia una beneventum auspicatius mutato nomine, quae quondam appellata maleventum, aeculani, aquiloni, abellinates cognomine protropi, compsani, caudini, ligures qui cognominantur corneliani et qui baebiani, vescellani. ausculani, aletrini, abellinates cognominati marsi, atrani, aecani, alfellani, atinates, arpani, borcani, collatini, corinenses et nobiles clade romana cannenses, dirini, forentani, genusini, herdonienses, irini, larinates cognomine frentani, metinates ex gargano, mateolani, neretini, natini, rubustini, silvini, strapellini, turnantini, vibinates, venusini, vlurtini. - calabrorum mediterranei aezetini, apamestini, argetini, butuntinenses, deciani, grumbestini, norbanenses, palionenses, stulnini, tutini. - sallentinorum aletini, basterbini, neretini, vzentini, veretini.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: