previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

liber xxx

magicas vanitates saepius quidem antecedente operis parte, ubicumque causae locusque poscebant, coarguimus detegemusque etiamnum. in paucis tamen digna res est, de qua plura dicantur, vel eo ipso quod fraudulentissima artium plurimum in toto terrarum orbe plurimisque saeculis valuit. auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quandoquidem sola artium tres alias imperiosissimas humanae mentis complexa in unam se redegit. natam primum e medicina nemo dubitabit ac specie salutari inrepsisse velut altiorem sanctioremque medicinam, ita blandissimis desideratissimisque promissis addidisse vires religionis, ad quas maxime etiam nunc caligat humanum genus, atque, ut hoc quoque successerit, miscuisse artes mathematicas, nullo non avido futura de sese sciendi atque ea e caelo verissime peti credente. ita possessis hominum sensibus triplici vinculo in tantum fastigii adolevit, ut hodieque etiam in magna parte gentium praevaleat et in oriente regum regibus imperet.

sine dubio illic orta in perside a zoroastre, ut inter auctores convenit. sed unus hic fuerit an postea et alius, non satis constat. eudoxus, qui inter sapientiae sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi voluit, zoroastren hunc sex milibus annorum ante platonis mortem fuisse prodidit; sic et aristoteles. hermippus, qui de tota ea arte diligentissime scripsit et viciens c milia versuum a zoroastre condita indicibus quoque voluminum eius positis explanavit, praeceptorem, a quo institutum diceret, tradidit agonacen, ipsum vero quinque milibus annorum ante troianum bellum fuisse. mirum hoc in primis, durasse memoriam artemque tam longo aevo, non commentariis intercedentibus, praeterea nec claris nec continuis successionibus custoditam. quotus enim quisque hominum auditu saltem cognitos habet, qui soli nominantur, apusorum et zaratum medos babyloniosque marmarum et arabantiphocum aut assyrium tarmoendam, quorum nulla exstant monumenta maxime tamen mirum est, in bello troiano tantum de arte ea silentium fuisse homero tantumque operis ex eadem in ulixis erroribus, adeo ut vel totum opus non aliunde constet, siquidem protea et sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, circe utique et inferum evocatione hoc solum agi. nec postea quisquam dixit, quonam modo venisset telmesum, religiosissimam urbem, quando transisset ad thessalas matres, quarum cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena genti troianis utique temporibus chironis medicinis contentae et solo marte fulminanti. miror equidem achillis populis famam eius in tantum adhaesisse, ut menander quoque, litterarum subtilitati sine aemulo genitus, thessalam cognominaret famulam complexam ambages feminarum detrahentium lunam. orphea putarem e propinquo artem primum intulisse ad vicina usque superstitionis ac medicinae provectum, si non expers sedes eius tota thrace magices fuisset. primus, quod exstet, ut equidem invenio, commentatus est de ea osthanes xerxen regem persarum bello, quod is graeciae intulit, comitatus ac velut semina artis portentosae sparsit obiter infecto, quacumque commeaverat, mundo. diligentiores paulo ante hunc ponunt zoroastren alium proconnensium. quod certum est, hic maxime osthanes ad rabiem, non aviditatem modo scientiae eius, graecorum populos egit. quamquam animadverto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea scientia antiquitus et paene semper petitam. certe pythagoras, empedocles, democritus, plato ad hanc discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in arcanis habuere. democritus apollobechen coptiten et dardanum e phoenice inlustravit voluminibus dardani in sepulchrum eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam aeque ac nihil in vita mirandum est; in tantum fides istis fasque omne deest, adeo ut qui cetera in viro probant, haec opera eius esse infitientur. sed frustra. hunc enim maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. plenumque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse, medicinam dico magicenque, eadem aetate illam hippocrate, hanc democrito inlustrantibus, circa peloponnensiacum graeciae bellum, quod gestum est a trecentesimo urbis nostrae anno. est et alia magices factio a mose et ianne et lotape ac iudaeis pendens, sed multis milibus annorum post zoroastren. tanto recentior est cypria. non levem et alexandri magni temporibus auctoritatem addidit professioni secundus osthanes comitatu eius exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terrarum peragravit.

extant certe et apud italas gentes vestigia eius in xii tabulis nostris aliisque argumentis, quae priore volumine exposui. dclvii demum anno urbis cn. cornelio lentulo P. Licinio Crasso cos. senatusconsultum factum est, ne homo immolaretur, palamque fit, in tempus illut sacra prodigiosa celebrata. gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. namque tiberii caesaris principatus sustulit druidas eorum et hoc genus vatum medicorumque. sed quid ego haec commemorem in arte oceanum quoque transgressa et ad naturae inane pervecta britannia hodieque eam adtonita celebrat tantis caerimoniis, ut dedisse persis videri possit. adeo ista toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto. nec satis aestimari potest, quantum romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum.

ut narravit osthanes, species eius plures sunt. namque ex aqua et sphaeris et ae+re et stellis et lucernis ac pelvibus securibusque et multis aliis modis divina promittit, praeterea umbrarum inferorumque colloquia. quae omnia aetate nostra princeps nero vana falsaque comperit. quippe non citharae tragicique cantus libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa gestiente in profundis animi vitiis, primumque imperare dis concupivit nec quicquam generosius voluit. nemo umquam ulli artium validius favit. ad hoc non opes ei defuere, non vires, non discentis ingenium, quae non alia patiente mundo! inmensum, indubitatum exemplum est falsae artis, quam dereliquit nero; utinamque inferos potius et quoscumque de suspitionibus suis deos consuluisset, quam lupanaribus atque prostitutis mandasset inquisitiones eas! nulla profecto sacra, barbari licet ferique ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. saevius sic nos replevit umbris. sunt quaedam magis perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina aut cerni. an obstitit forte hoc in illo nihil membris defuit. nam dies eligere certos liberum erat, pecudes vero, quibus non nisi ater colos esset, facile; nam homines immolare etiam gratissimum. magus ad eum tiridates venerat armeniacum de se triumphum adferens et ideo provinciis gravis. navigare noluerat, quoniam expuere in maria aliisque mortalium necessitatibus violare naturam eam fas non putant. magos secum adduxerat, magicis etiam cenis eum initiaverat; non tamen, cum regnum ei daret, hanc ab eo artem accipere valuit. proinde ita persuasum sit, intestabilem, inritam, inanem esse, habentem tamen quasdam veritatis umbras, sed in his veneficas artes pollere, non magicas. quaerat aliquis, quae sint mentiti veteres magi, cum adulescentibus nobis visus apion grammaticae artis prodiderit cynocephalian herbam, quae in aegypto vocaretur osiritis, divinam et contra omnia veneficia, sed si tota erueretur, statim eum, qui eruisset, mori, seque evocasse umbras ad percunctandum homerum, quanam patria quibusque parentibus genitus esset, non tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse diceret.

peculiare vanitatis sit argumentum, quod animalium cunctorum talpas maxime mirantur tot modis a rerum natura damnatas, caecitate perpetua, tenebris etiamnum aliis defossas sepultisque similes. nullis aeque credunt extis, nullum religionum capacius iudicant animal, ut, si quis cor eius recens palpitansque devoret, divinationes et rerum efficiendarum eventus promittant. dente talpae vivae exempto sanari dentium dolores adalligato adfirmant. cetera ex eo animali placita eorum suis reddemus locis. nec quicquam probabilius invenietur quam muris aranei morsibus adversari eas, quoniam et terra orbitis, ut diximus, depressa adversatur.

cetero dentium doloribus, ut iidem narrant, medetur canum, qui rabie perierunt, capitum cinis crematorum sine carnibus instillatus ex oleo cyprio per aurem, cuius e parte doleant, caninus dens sinister maximus, circumscariphato qui doleat, aut draconis os e spina, item enhydridis; est autem serpens masculus et albus. huius maximo dente circumscariphant, aut in superiorum dolore duos superiores adalligant, e diverso inferiores. huius adipe perunguuntur qui crocodilum captant. dentes scariphant et ossibus lacertae e fronte luna plena exemptis ita, ne terram adtingant. colluunt dentibus caninis decoctis in vino ad dimidias partes. cinis eorum pueros tarde dentientes adiuvat cum melle. fit eodem modo et dentifricium. cavis dentibus cinis e murino fimo inditur vel iocur lacertarum aridum. anguinum cor, si mordeatur adalligeturve, efficax habetur. sunt inter eos qui murem bis in mense iubeant mandi doloresque ita cavere. vermes terreni decocti in oleo infusique auriculae, cuius a parte doleant, praestant levamentum. eorundem cinis exesis dentibus coniectus ex facili cadere eos cogit, integros dolentes inlitus iuvat; comburi autem oportet in testo. prosunt et cum mori radice in aceto scillite decocti ita, ut colluantur dentes. is quoque vermiculus, qui in herba veneris labro appellata invenitur, cavis dentium inditus mire prodest. nam urucae e brassicae foliis contactu cadunt, et e malva cimices infunduntur auribus cum rosaceo. harenulae, quae inveniuntur in cornibus coclearum, cavis dentium inditae statim liberant dolore. coclearum inanium cinis cum murra gingivis prodest, serpentis cum sale in olla exustae cinis cum rosaceo in contrariam aurem infusus, anguinae vernationis membrana cum oleo taedaeque resina calefacta et auri alterutri infusa - adiciunt aliqui tus et rosaceum - ; eadem cavis indita, ut sine molestia cadant, praestat. vanum arbitror esse circa canis ortum angues candidos membranam eam exuere, quoniam ante ortum in italia visum est multoque minus credibile in tepidis regionum tam sero exui. hanc autem vel inveteratam cum cera celerrime evellere tradunt. et dens anguium adalligatus dolores mitigat. sunt qui et araneum animal ipsum sinistra manu captum tritumque in rosaceo et in aurem infusum, cuius a parte doleat, prodesse arbitrentur. ossiculi gallinarum in pariete servati fistula salva tacto dente vel gingiva scariphata proiectoque ossiculo statim dolorem abire tradunt, item fimo corvi lana adalligato vel passerum cum oleo calefacto et proximae auriculae infuso. pruritum quidem intolerabilem facit, et ideo utilius est passeris pullorum sarmentis crematorum cinerem ex aceto infricare.

oris saporem commendari adfirmant, murino cinere cum melle si fricentur dentes; admiscent quidam marathi radices. pinna vulturis si scalpantur dentes, acidum halitum faciunt. hoc idem hystricis spina fecisse ad firmitatem pertinet. linguae ulcera et labrorum hirundines in mulso decoctae sanant, adeps anseris aut gallinae rimas, oesypum cum galla, araneorum telae candidae et quae in trabibus parvae texuntur. si ferventia os intus exusserint, lacte canino statim sanabuntur.

maculas in facie oesypum cum melle corsico, quod asperrimum habetur, extenuat, item scobem cutis in facie cum rosaceo inpositum vellere - quidam et butyrum addunt - , si vero vitiligines sint, fel caninum prius acu conpunctas, liventia et suggillata pulmones arietum pecudumque in tenues consecti membranas calidi inpositi vel columbinum fimum. cutem in facie custodit adeps anseris vel gallinae. lichenas et murino fimo ex aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt. tollit ex facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim inveniuntur, cum melle cinis. omnium quidem coclearum cinis spissat, calfacit smectica vi et ideo causticis miscetur psorisque et lepris et lentigini inlinitur. invenio et formicas herculaneas appellari, quibus tritis adiecto sale exiguo talia vitia sanentur. buprestis animal est rarum in italia, simillimum scarabaeo longipedi; fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque tacto felle ita inflammat, ut rumpat. haec cum hircino sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleontos albae, quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus contectusque brassica lepras sanat, item pedes locustarum cum sebo hircino triti, varos adeps gallinaceus cum cepa subactus. utilissimum et in facie mel, in quo apes sint inmortuae, praecipue tamen faciem purgat atque erugat cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto.

gravedinem invenio finiri, si quis nares mulinas osculetur. uva et faucium dolor mitigatur fimo agnorum, priusquam herbam gustaverint, in umbra arefacto, uva suco cocleae acu transfossae inlita, ut coclea ipsa in fumo suspendatur, hirundinum cinere cum melle; sic et tonsillis succurritur. tonsillas et fauces lactis ovilli gargarizatio adiuvat, multipeda trita, fimum columbinum cum passo gargarizatum, etiam cum fico arida ac nitro inpositum extra. asperitatem faucium et destillationes leniunt cocleae - coqui debent inlotae demptoque tantum terreno conteri et in passo dari potui; sunt qui astypalaeicas efficacissimas putent et minimas earum - , gryllus infricatus aut si quis manibus, quibus eum contriverit, tonsillas attingat.

anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli silvestrium - figura nidorum eas deprehendit - , multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno non metuatur id malum. strangulatos cum sanguine comburunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant. quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. in sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bibuntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus. milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii xx tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum columbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis, opisthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari dicitur, strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa decocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis conbustae mixtum axungia. lacertus viridis adalligatur; oportet post dies xxx alium adalligatum. quidam cor eius in argenteo vasculo servant ad femineas strumas et viriles. cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item anguium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea et utuntur ad omnia, quae intumescant, et quae apostemata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc vetant. tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes - nomen cornicula dedere - , alii pediculos terrae vocant; ab his quoque terram egestam inlinunt strumis et similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot sint strumae, adalligant, pariterque cum iis arescunt. alii viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta, quo medicamento omnia apostemata curari iubent.

umeri doloribus mustelae cinis cum cera medetur. - ne sint alae hirsutae, formicarum ova pueris infricata praestant, item mangonibus, ut lanugo sit pubescentium, sanguis e testiculis agnorum, cum castrantur. qui evulsis pilis inlitus et contra virus proficit.

praecordia vocamus uno nomine exta in homine, quorum in dolore cuiuscumque partis si catulus lactens admoveatur adprimaturque his partibus, transire in eum dicitur morbus, idque exinterato perfusoque vino deprehendi vitiato viscere illo, quod doluerit homini, sed obrui tales religio est. ii quoque, quos melitaeos vocamus, stomachi dolorem sedant adplicati saepius; transire morbos aegritudine eorum intellegitur, plerumque et morte. pulmonum quoque vitiis medentur, item mures, maxime africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis excreationibus medetur, praecipue vero coclearum cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque ita e vino garoque sumi, praecipue africanas. nuper hoc conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut numero inpari sumantur. virus tamen earum gravitatem halitus facit. prosunt et sanguinem excreantibus dempta testa tritae in aqua potu. laudatissimae autem sunt africanae - ex iis iolitanae - , astypalaeicae, item siculae modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco, baliaricae, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis nascuntur, laudatae ex insulis et caprearum, nullae autem cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles, alvum solvunt, item omnes minutae. contra marinae stomacho utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e laudatis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae. praeterea sunt quae ἀκέρατοι vocantur, latae, multifariam nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallinaceorum ventris membrana, si inveterata est, inspersa potioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis iii si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum stomachus recreatur.

iocinerum doloribus medetur mustela silvestris in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli modo inassata, suspiriosis multipeda, ut ter septenae in attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium in patina, donec candidae fiant, tunc melle miscent alii centipedam vocant et ex aqua calida dari iubent in cibo. cocleae iis, quos linquit animus aut quorum alienatur mens aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis iii singulae contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus plurimum viiii; aliqui singulas primo die dedere, sequenti binas, tertio ternas, quarto ii, quinto i; sic et suspiria emendant et vomicas. esse animal locustae simile sine pennis, quod trixallis graece vocetur, latinum nomen non habeat, aliqui arbitrantur, nec pauci auctores, hoc esse quod grylli vocentur; ex his xx torreri iubent ac bibi e mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleae, si qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita decoquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. vomicas privatim sanat mel, in quo apes sint demortuae. sanguinem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis conbustus, adiecto flore punici mali ex parte dimidia, item cotoneorum liliorumque isdem portionibus, potus mane atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua, in qua cotonea decocta sint.

pecudis lien recens magicis praeceptis super dolentem lienem extenditur dicente eo, qui medeatur, lieni se remedium facere. post hoc iubent in pariete dormitorii eius tectorio includi et obsignari anulo ter novies eademque dici. caninus si viventi eximatur et in cibo sumatur, liberat eo vitio. quidam recentem superinligant. alii duum dierum catuli ex aceto scillite dant ignoranti vel irenacei lienem, item coclearum cinerem cum semine lini et urticae addito melle, donec persanet. liberat et lacerta viridis viva in olla ante cubiculum dormitorium eius, cui medeatur, suspensa, ut egrediens revertensque attingat manu, cinis e capite bubonis cum unguento, mel, in quo apes sint mortuae, araneus et maxime qui lycos vocatur.

upupae cor lateris doloribus laudatur, coclearum cibus in tisana decoctarum; et per se inlinuntur. canis rabiosi calvariae cinis potioni inspergitur. - lumborum dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis decoctus in vino cum papaveris nigri denarii pondere dimidio eo suco bibitur. lacertae virides decisis pedibus et capite in cibo sumuntur, cocleae iii contritae cum testis suis atque in vino decoctae cum piperis granis xv. aquilae pedes evellunt in aversum a suffragine ita, ut dexter dextrae partis doloribus adalligetur, sinister laevae. multipeda quoque, quam oniscon appellavimus, medetur denarii pondere ex vini cyathis ii pota. vermem terrenum catillo ligneo ante fisso et ferro vincto inpositum aqua excepta perfundere et defodere, unde effoderis, magi iubent, mox aquam bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis adfirmantes.

dysintericos recreant femina pecudum decocta cum lini semine ea aqua pota, caseus ovillus vetus, sebum ovium decoctum in vino austero. hoc et ileo medetur et tussi veteri, dysintericis stelio transmarinus ablatis intestinis et capite pedibusque ac cute decoctus aeque et in cibo sumptus, cocleae ii cum ovo, utraque cum putamine contrita atque in vase novo addito sale et passi cyathis ii aut palmarum suco et aquae cyathis iii subfervefacta et in potu data. prosunt et combustae, ut cinis earum bibatur in vino, addito resinae momento. cocleae nudae, de quibus diximus, in africa maxime inveniuntur, utilissimae dysintericis, quinae combustae cum denarii dimidii pondere acaciae; ex eo cinere dantur coclearia bina in vino myrtite aut quolibet austero cum pari modo caldae. quidam omnibus africanis ita utuntur, alii totidem africanas velatas infundunt potius et, si maior fluctio sit, addunt acaciam fabae magnitudine. senectus anguium dysinteriae et tenesmis in stagneo vase decoquitur cum rosaceo vel, si in alio, cum stagno inlinitur. ius ex gallinaceis isdem medetur, sed veteris gallinacei vehementius salsum ius alvum ciet. membrana gallinarum tosta et data in oleo ac sale coeliacorum dolores mulcet - abstineri autem frugibus ante et gallinam et hominem oporteat - , fimum columbinum tostum potumque. caro palumbis in aceto decocta dysintericis et coeliacis medetur, turdus inassatus cum myrti bacis dysintericis, item merulae, mel, in quo apes sint inmortuae, decoctum.

gravissimum vitium alvi ileos appellatur. huic resisti aiunt discerpti vespertilionis sanguine, etiam inlito ventre subveniri. sistit alvum coclea sicut diximus in suspiriosis temperata, item cinis earum, quae vivae crematae sint, potus ex vino austero, gallinaceorum iocur assum aut ventriculi membrana, quae abici solet, inveterata admixto papaveris suco - alii recentem torrent ex vino bibendam - , ius perdicum et per se ventriculus contritus ex vino nigro, item palumbis ferus ex posca decoctus, lien pecudis tostus et in vino tritus, fimum columbinum cum melle inlitum, ossifragi venter arefactus et potus, iis, qui cibos non conficiant, utilissimus, vel si manu tantum teneant capientes cibum. quidam adalligant ex hac causa, sed continuare non debent, maciem enim facit. sistit et anatum mascularum sanguis. inflationes discutit coclearum cibus, tormina lien ovium tostus atque e vino potus, palumbis ferus ex posca decoctus, adips otidis ex vino, cinis ibide sine pennis cremata potus. quod praeterea traditur in torminibus, mirum est, anate adposita ventri transire morbum anatemque emori. tormina et melle curantur, in quo sint apes inmortuae, decocto. coli vitium efficacissime sanatur ave galerita assa in cibo sumpta. quidam in vase novo cum plumis exuri iubent conterique in cinerem, bibi ex aqua coclearibus ternis per quadriduum, quidam cor eius adalligari femini; aliis recens tepensque adhuc devoratur. consularis asprenatum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus est ave hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad formam camini atque, ut sacrum peractum est, obstructo sacello. unum est ossifrago intestinum mirabili natura omnia devorata conficienti; huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. - sunt occulti interaneorum morbi, de quibus mirum proditur. si catuli, priusquam videant, adplicentur triduo stomacho maxime ac pectori et ex ore aegri suctum lactis accipiant, transire vim morbi, postremo exanimari dissectisque palam fieri aegri causas; monent humari debere eos obrutos terra. magi quidem vespertilionis sanguine contacto ventre in totum annum caveri tradunt aut in dolore, si quis aquam ter pedes eluens haurire sustineat.

murino fimo contra calculos inlinere ventrem prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam reddat. haec caro ad hunc modum occisi stillicidium vesicae emendat, item suffitus ex eodem. quod si urinam in se reddiderit, eos, qui carnem comederint, stranguriae morbum contrahere traditur. iubent et vermes terrenos bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis iii tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die ii, tertio die i, ut stillicidium urinae emendent, testarum vero inanium cinerem ad calculos pellendos, item hydri iocur bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi vel si quis ut locusta edit, lapillos, qui in gallinaceorum vesica aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam vel, si recens sit, tostam, fimum quoque palumbinum in faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae, similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus iii, e nido hirundinum glaebam dilutam aqua calida, ossifragi ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum vel ipsius discoctae ius. turdos quoque edisse cum bacis myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum agninorum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto melle subditum.

sedis vitiis efficacissima sunt oesypum - quidam adiciunt pompholygem et rosaceum - , canini capitis cinis, senecta serpentis ex aceto, si rhagades sint, cinis fimi canini candidi cum rosaceo - aiunt inventum aesculapii esse eodemque et verrucas efficacissime tolli - , murini fimi cinis, adeps cygni, adeps bovae. procidentia ibi sucus coclearum punctis evocatus inlita repellit. adtritis medetur cinis muris silvatici cum melle, fel irenacei cum vespertilionis cerebro et canino lacte, adeps anserinus cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum cum melle, condylomatis privatim araneus dempto capite pedibusque infricatus, ne acria perurant, adeps anserinus cum cera punica, cerussa, rosaceo, adeps cygni. hic et haemorroidas sanare dicitur. ischiadicis cocleas crudas tritas cum vino ammineo et pipere potu prodesse dicunt, lacertam viridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite; sic et stelionem adiectis huic papaveris nigri obolis iii; ruptis, convulsis fel ovium cum lacte mulierum. verendorum formicationibus verrucisque medetur arietini pulmonis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordidorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudis, praecipue a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex aqua frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae ungularum cinis, dentis caballini contusi farina inspersa, testibus vero farina ex ossibus canini capitis sine carne tusis. si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam in remedio esse tradunt. taetris ibi ulceribus et manantibus auxiliantur canini capitis recentes cineres, cocleae parvae, latae contritae ex aceto, senectus anguium ex aceto vel cinis eius, mel, in quo apes sint inmortuae, cum resina, cocleae nudae, quas in africa gigni diximus, tritae cum turis polline et ovorum albo; xxx die resolvunt; aliqui pro ture bulbum admiscent. hydrocelicis stelionis mire prodesse tradunt capite, pedibus, interaneis ademptis relicum corpus inassatum - in cibo id saepius datur - , sicut ad urinae incontinentiam caninum adipem cum alumine schisto fabae magnitudine, cocleas africanas cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum iii linguas inassatas in cibo. huius rei auctor est anaxilaus. at panos aperit sebum pecudum cum sale tosto, murinum fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertae cinis et ipsa divisa inposita, item multipeda contrita admixta resina terebinthina ex parte tertia - quidam et sinopidem admiscent - , cocleae contusae per se, cinis inanium coclearum cerae mixtus. discussoriam vim habet fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia inlitum. cantharides mixtae calce panos scalpelli vice auferunt, inguinum tumorem cocleae minutae cum melle inlitae leniunt.

varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit oesypum cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod liquidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, mures dissecti inpositi, sanguis mustelae cum plantagine inlitus et vivae combustae cinis, ex aceto ac rosaceo