previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli silvestrium - figura nidorum eas deprehendit - , multo tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno non metuatur id malum. strangulatos cum sanguine comburunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant. quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui. in sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bibuntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus. milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii xx tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum columbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis, opisthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari dicitur, strumis exulceratis mustelae sanguis, ipsa decocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis conbustae mixtum axungia. lacertus viridis adalligatur; oportet post dies xxx alium adalligatum. quidam cor eius in argenteo vasculo servant ad femineas strumas et viriles. cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo, item anguium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum. et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea et utuntur ad omnia, quae intumescant, et quae apostemata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc vetant. tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes - nomen cornicula dedere - , alii pediculos terrae vocant; ab his quoque terram egestam inlinunt strumis et similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot sint strumae, adalligant, pariterque cum iis arescunt. alii viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter septenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta, quo medicamento omnia apostemata curari iubent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: