previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

gravissimum vitium alvi ileos appellatur. huic resisti aiunt discerpti vespertilionis sanguine, etiam inlito ventre subveniri. sistit alvum coclea sicut diximus in suspiriosis temperata, item cinis earum, quae vivae crematae sint, potus ex vino austero, gallinaceorum iocur assum aut ventriculi membrana, quae abici solet, inveterata admixto papaveris suco - alii recentem torrent ex vino bibendam - , ius perdicum et per se ventriculus contritus ex vino nigro, item palumbis ferus ex posca decoctus, lien pecudis tostus et in vino tritus, fimum columbinum cum melle inlitum, ossifragi venter arefactus et potus, iis, qui cibos non conficiant, utilissimus, vel si manu tantum teneant capientes cibum. quidam adalligant ex hac causa, sed continuare non debent, maciem enim facit. sistit et anatum mascularum sanguis. inflationes discutit coclearum cibus, tormina lien ovium tostus atque e vino potus, palumbis ferus ex posca decoctus, adips otidis ex vino, cinis ibide sine pennis cremata potus. quod praeterea traditur in torminibus, mirum est, anate adposita ventri transire morbum anatemque emori. tormina et melle curantur, in quo sint apes inmortuae, decocto. coli vitium efficacissime sanatur ave galerita assa in cibo sumpta. quidam in vase novo cum plumis exuri iubent conterique in cinerem, bibi ex aqua coclearibus ternis per quadriduum, quidam cor eius adalligari femini; aliis recens tepensque adhuc devoratur. consularis asprenatum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus est ave hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad formam camini atque, ut sacrum peractum est, obstructo sacello. unum est ossifrago intestinum mirabili natura omnia devorata conficienti; huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. - sunt occulti interaneorum morbi, de quibus mirum proditur. si catuli, priusquam videant, adplicentur triduo stomacho maxime ac pectori et ex ore aegri suctum lactis accipiant, transire vim morbi, postremo exanimari dissectisque palam fieri aegri causas; monent humari debere eos obrutos terra. magi quidem vespertilionis sanguine contacto ventre in totum annum caveri tradunt aut in dolore, si quis aquam ter pedes eluens haurire sustineat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: