previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit oesypum cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod liquidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo, mures dissecti inpositi, sanguis mustelae cum plantagine inlitus et vivae combustae cinis, ex aceto ac rosaceo si pinna inlinatur vel si cera et rosaceum admisceatur, fel caninum ita, ne manu attingatur, sed pinna inlinatur, fimum gallinarum, vermium terrenorum cinis cum melle ita, ut tertio die solvantur. aliqui ex aqua inlinere malunt, alii ipsos acetabuli mensura cum mellis cyathis iii, pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem binae in vino tritae. eaedem inlinuntur cum helxines herbae suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt. sale, qui una cum vipera crematus sit in olla nova, saepius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe viperino pedes perungui. et de miluo adfirmant, si inveterato tritoque quantum iii digiti capiant bibatur ex aqua aut si pedes sanguine eius perunguantur. inlinuntur et columbarum sanguine cum urtica vel pennis earum, cum primum nascentur, tritis cum urtica. quin et fimum earum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelae aut coclearum, et cum amylo vel tragacantha. incussos articulos aranei telae commodissime curant. sunt qui cinere earum uti malint, sicut fimi columbini cinere cum polenta et vino albo. articulis luxatis praesentaneum est sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. pernionibus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini capitis cinis aut fimi murini. quod si pura sint, ulcera cera addita ad cicatricem perducunt soricum vel glirium crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle, vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleae, quae nudae inveniuntur. ulcera omnia pedum sanat cinis earum, quae vivae combustae sint, fimi gallinarum cinis exulcerationes, columbini fimi ex oleo. adtritus calciamentorum veteris soleae cinis, agninus pulmo et arietis sanant, dentis caballini contusi farina privatim subluviem, lacertae viridis sanguis subtritos et hominum et iumentorum pedes sublitus, clavos pedum urina muli mulaeve cum luto suo inlita, fimum ovium, iocur lacertae viridis vel sanguis flocco inpositus, vermes terreni ex oleo, stelionis caput cum viticis foliis pari modo tritum ex oleo, fimum columbinum decoctum ex aceto, verrucarum omnia genera urina canis recens cum suo luto inlita, fimi canini cinis cum cera, fimum ovium, sanguis recens murinus inlitus vel ipse mus divolsus, irenacei fel, caput lacertae vel sanguis vel cinis totius, membrana senectutis anguium, fimum gallinae cum oleo ac nitro. cantharides cum uva taminia intritae exedunt, sed ita erosas aliis, quae ad persananda ulcera demonstravimus, curari oportet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: