previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ulceribus medetur oesypum cum hordei cinere et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac serpentia valet. erodit et ulcerum margines, carnesque exscrescentes ad aequalitatem redigit; explet quoque et ad cicatricem perducit. magna vis et in cinere pecudum fimi ad carcinomata, addito nitro, aut in cinere ex ossibus feminum agninorum, praecipue in iis ulceribus, quae cicatricem non trahant. magna et pulmonibus, praecipue arietum: carnes excrescentes in ulceribus ad aequalitatem efficacissime reducunt; fimo quoque ipso ovium sub testo calefacto et subacto tumor vulnerum sedatur, fistulae purgantur sananturque, item epinyctides. summa vero in canini capitis cinere: excrescentia omnia spodii vice erodit ac persanat. et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere. duritias in alto ulcerum et carcinomata persequitur multipeda trita admixta resina terebinthina et sinopide. eadem utilissima sunt in iis ulceribus, quae vermibus periclitentur. quin et vermium ipsorum genera mirandos usus habent. cosses, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera omnia, nomas vero combusti cum pari pondere anesi ex oleo inliti. vulnera recentia conglutinant terreni adeo, ut nervos quoque abscisos inlitis solidari intra septimum diem persuasio sit; itaque in melle servandos censent. cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice liquida vel symphyto et melle. quidam arefactis in sole ad vulnera ex aceto utuntur nec solvunt nisi biduo intermisso. eadem ratione et coclearum terrena prosunt, totaeque exemptae recentia vulnera tusae inpositae conglutinant et nomas sistunt. - (herpes quoque animal a graecis vocatur, quo praecipue sanantur quaecumque serpunt). - cocleae prosunt et cum testis suis tusae; cum murra quidem et ture etiam praecisos nervos sanare dicuntur. draconum quoque adeps siccatus in sole magnopere prodest, item gallinacei cerebrum recentibus plagis. sale viperino in cibo sumpto tradunt et ulcera tractabiliora fieri ac celerius sanari. antonius quidem medicus, cum incidisset insanabilia ulcera, viperas edendas dabat miraque celeritate persanabat. trixallidum cinis margines ulcerum duros aufert cum melle, item fimi columbini cum arrhenico et melle, eademque erodentia sunt. bubonis cerebrum cum adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare; quae vero vocantur cacoe+the, cinis feminum arietis cum lacte muliebri, diligenter prius elutis linteolis, ulula avis cocta in oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel. ulcerum labra duriora apes in melle mortuae emolliunt, et elephantiasin sanguis et cinis mustelae. verberum vulnera atque vibices pellibus ovium recentibus inpositis obliterantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: