previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel siccato. siccatur in lacu tarentino aestivis solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui, altitudine genua non excedens, item in sicilia in lacu, qui cocanicus vocatur, et alio iuxta gelam. horum extremitates tantum inarescunt, sicut in phrygia, cappadocia, aspendi, ubi largius coquitur et usque ad medium. aliud etiam in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum die auferas. omnis e stagnis sal minutus atque non glaeba est. aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore densatur, et est acrior qui in scopulis invenitur. sunt etiamnum naturales differentiae tres. namque in bactris duo lacus vasti, alter ad scythas versus, alter ad arios, sale exaestuant, sicut ad citium in cypro et circa memphin extrahunt e lacu, dein sole siccant. sed et summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente, ut apud caspias portas quae salis flumina appellantur, item circa mardos et armenios. praeterea et apud bactros amnes ochus et oxus ex adpositis montibus deferunt salis ramenta. sunt et in africa lacus, et quidem turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes, sicut pagasaei. et hactenus habent se genera ex aquis sponte provenientia. sunt et montes nativi salis, ut in indis oromenus, in quo lapicidinarum modo caeditur renascens, maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro atque margaritis. effoditur et e terra, ut palam est umore densato, in cappadocia. ibi quidem caeditur specularium lapidum modo; pondus magnum glaebis, quas micas vulgus appellat. gerris arabiae oppido muros domosque massis salis faciunt aqua feruminantes. invenit et iuxta pelusium ptolemaeus rex, cum castra faceret. quo exemplo postea inter aegyptum et arabiam etiam squalentibus locis coeptus est inveniri detractis harenis, qualiter et per africae sitientia usque ad hammonis oraculum, is quidem crescens cum luna noctibus. nam et cyrenaici tractus nobilitantur hammoniaco et ipso, quia sub harenis inveniatur, appellato. similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime perspicuus, rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus vix credibili pondere ingravescat. causa evidens, cuniculorum spiritu madido sic adiuvante molientes, ut adiuvant aquae. adulteratur siculo, quem cocanicum appellavimus, nec non et cyprio mire simili. in hispania quoque citeriore egelestae caeditur glaebis paene translucentibus, cui iam pridem palma a plerisque medicis inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum sponte nascens intra haec est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: