previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

spongearum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. quidam ita distingunt: alias ex his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura; alias feminas maioribus fistulis ac perpetuis; maribus alias duriores, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. candidae cura fiunt: e mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntur inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant. animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundantiam umoris, nec avelli petris posse, ideo abscidi ac saniem remittere, quin et ... eas, quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usquam diutius durare spiritum medici adfirmant. sic et prodesse corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis recentes magisque umidas, sed minus in calida aqua minusque unctas aut unctis corporibus inpositas et spissas minus adhaerescentes. mollissimum genus earum penicilli. oculorum tumores sedant ex mulso inpositi, iidem abstergendae lippitudini, utilissime ex aqua; tenuissimos esse mollissimosque oportet. inponuntur et spongeae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis dolores. de cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt, veteres non glutinant vulnera. usus earum ad abstergenda, fovenda, operienda a fotu, dum aliud inponatur. ulcera quoque umida et senilia inpositae siccant. fracturae et vulnera spongeis utilissime foventur. sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. et ipsae vulnerum inflammationibus inponuntur nunc siccae, nunc aceto adspersae nunc vino, nunc ex aqua frigida; ex aqua vero caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescere. inponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, et iis, quae apostemata vocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto salso madidae, alias e posca; si ferveat impetus, ex aqua, eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ex eadem; differentia haec, quod lanae emolliunt, spongeae coercent rapiuntque vitia ulcerum. circumligantur et hydropicis siccae vel ex aqua tepida poscave, utcumque blandiri opus est operireve aut siccare cutem. inponuntur et iis morbis, quos vaporari oporteat, ferventi aqua perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicis e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud; inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant. sanguinis profluvium sistunt ex aceto aut frigida, livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. africanae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus haustus, aliis ex frigida, prodest. idem cinis vel cum oleo vel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit. privatim africanae ex posca tumorem discutit, omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem sistit vulnerum; aliqui raras tantum ad hoc cum pice urunt. et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentesque carnes et quicquid opus sit ibi destringere, spissare, explere. utilius in eo usu lavare cinerem. praestant et strigilium vicem linteorumque adfectis corporibus. et contra solem apte protegunt capita. medici inscitia ad duo nomina eas redegere, africanas, quarum firmius sit robur, rhodiacasque ad fovendum molliores. nunc autem mollissimae circa muros antiphelli urbis reperiuntur. trogus auctor est circa lyciam penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae sint spongeae, polybius super aegrum suspensos quietiores facere noctes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PISI´DIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: