previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ventum est ad summa naturae exemplorumque per rerum ordinem, et ipsum sua sponte occurrit inmensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit inveniri, ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. quid enim violentius mari ventisve et turbinibus ac procellis quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est quam velis remisque addatur his et reciproci aestus inenarrabilis vis versumque totum mare in flumen. tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac parvus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. ruant venti licet, saeviant procellae: imperat furori viresque tantas compescit et cogit stare navigia, quod non vincula ulla, non ancorae pondere inrevocabili iactae. infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, non renitendo aut alio modo quam adhaerendo. hoc tantulo satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia. sed armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere devincta pisciculus! fertur actiaco marte tenuisse praetoriam navem antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque caesariana classis impetu maiore protinus venit. tenuit et nostra memoria gai principis ab astura antium renavigantis - ut res est, etiam auspicalis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem reversus ille imperator suis telis confossus est - , nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus qui quaererent circa navem. invenere adhaerentem gubernaculo ostenderuntque gaio indignanti hoc fuisse, quod se revocaret quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in navigium receptus. qui tunc posteaque videre eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud cnidiam venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi necesse sit. e nostris quidam latine moram appellavere eum, mirumque, e graecis alii lubricos partus atque procidentes continere ad maturitatem adalligatum, ut diximus, prodiderunt, alii sale adservatum adalligatumque gravidis partus solvere, ob id alio nomine odinolyten appellari. quocumque modo ista se habent, quis ab hoc tenendi navigia exemplo de ulla potentia naturae vique et effectu in remediis sponte nascentium rerum dubitet

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: