previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

quod ad repugnantiam rerum attinet, quam graeci antipathian vocant, nihil est usquam venenatius quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores necari dixerimus. hanc tamen persequitur galeos, idem et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut in terra mustela serpentes - tanta est aviditas ipsius veneni - , percussis vero ab ea medentur et hic quidem, sed et mullus ac laser, spectabili naturae potentia, in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut fibris, quos castoras vocant et castorea testes eorum. amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat sextius diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse substrictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qui sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur; praeterea ne vesicas quidem esse, cum sint geminae, quod nulli animalium; in iis folliculis inveniri liquorem et adservari sale; itaque inter probationes falsi esse folliculos geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi fraude conicientium cummim cum sanguine aut hammoniacum, quoniam hammoniaci coloris esse debeant circumdati, liquore veluti mellis cerosi, odore graves, gustu amaro et acri, friabiles. efficacissimi e ponto galatiaque, mox africa. sternumenta olfactu movent. somnum conciliant cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per se poti ex aqua, ob id phreneticis utiles; iidem lethargicos odoris suffitu excitant volvarumque exanimationes vel subditu, ac menses et secundas cient ii drachmis cum puleio ex aqua poti. medentur et vertigini, opisthotono, tremulis, spasticis, nervorum vitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, perunctis omnibus, vel triti ad crassitudinem mellis cum semine viticis ex aceto ac rosaceo. sic et contra comitiales sumpti, poti vero contra inflationes, tormina, venena. differentia tantum contra genera est mixturae, quippe adversus scorpiones ex vino bibuntur, adversus phalangia et araneos ex mulso ita, ut vomitione reddantur aut ut contineantur cum ruta, adversus chalcidas cum myrtite, adversus cerasten et presteras cum panace aut ruta ex vino, adversus ceteras serpentes cum vino. dari binas drachmas satis; eorum, quae adiciantur, singulas. auxiliantur privatim contra viscum ex aceto, adversus aconitum ex lacte aut aqua, adversus helleborum album ex aqua mulsa nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in aurem, a cuius parte doleant, aurium dolori melius, si cum meconio. claritatem visus faciunt cum melle attico inunctis. cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri resistit venenis et ob id in antidota additur. adservatur autem optume in sua vesica, ut aliqui existumant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALTI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAXETANUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: