previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae venenum et contra salamandras vel e fluviatilibus; si carnes edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et contra leporem marinum et contra serpentes supra dictos, contra scorpiones ex vino. democritus quidem tradit, si quis extrahat ranae viventi linguam, nulla alia corporis parte adhaerente, ipsaque dimissa in aquam inponat supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interrogaverit, vera responsuram. addunt etiamnum alia magi, quae si vera sint, multo utiliores vitae existumentur ranae quam leges; namque harundine transfixis a natura per os si surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum taedium fieri. carnibus earum vel in hamum additis praecipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam adpetant, contra venena omnia esse pro antidoto. sunt quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas graeci φρύνους vocant, grandissimae cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum. mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam ferventem deiecto refrigerari vas nec postea fervere nisi exempto, id inveniri abiecta rana formicis carnibusque erosis, singula in oleum addi; esse in sinistro latere quo deiecto fervere videatur, apocynon vocari, canum impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in potionem, venerem adalligato stimulari, rursus e dextro latere refrigerari ferventia; hoc et quartanas sanari adalligato in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem inhiberi. ex isdem his ranis lien contra venena, quae fiant ex ipsis, auxiliatur, iocur vero etiam efficacius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: