previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

peculiares autem maris acipenser, aurata, asellus, acharne, aphye, alopex, anguilla, araneus, boca, batia, bacchus, batrachus, belonae, quos aculeatos vocamus, balanus, corvus, citharus, rhomborum generis pessimus, chalcis, cobio, callarias, asellorum generis, ni minor esset, coliae sive parianus sive sexitanus a patria baetica, lacertorum minimi, ab iis nostrates, cybium - ita vocatur concisa pelamys, quae post xl dies a ponto in maeotim revertitur - , cordyla - et haec pelamys pusilla; cum in pontum a maeotide exit, hoc nomen habet - , cantharus, callionymus sive uranoscopos, cinaedi, soli piscium lutei, cnide, quam nos urticam vocamus, cancrorum genera, chemae striatae, chemae leves, chemae peloridum generis, varietate distantes et rotunditate, chemae glycymarides, quae sunt maiores quam pelorides, coluthia sive coryphia, concharum genera, inter quae et margaritiferae, cochloe, quorum generis pentadactyli, item helices (ab aliis actinophoroe dicuntur), quibus radii; ... cantant - extra haec sunt rotundae in oleario usu cocleae - , cucumis, cynops, cammarus, cynosdexia, draco - quidam aliud volunt esse dracunculum; est autem gerriculae amplae similis, aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes; sic ut scorpio laedit, dum manu tollitur - erythinus, echenais, echinus, elephanti locustarum generis nigri, pedibus quaternis bisulcis - praeterea bracchia iis ii binis articulis singulisque forcipibus denticulatis - , fabri sive zaei, glauciscus, glanis, gonger, gerres, galeos, garos, hippos, hippuros, hirundo, halipleumon, hippocampos, hepar, ictinus, iulis, lacertorum genera, lolligo volitans, locustae, lucerna, lelepris, lamirus, lepus, leones, quorum bracchia cancris similia sunt - reliqua pars locustae - , mullus, merula inter saxatiles laudata, mugil, melanurus, mena, maeotes, murena, mys, mitulus, myiscus, murix, oculata, ophidion, ostreae, otia, orcynus - hic est pelamydum generis maximus neque ipse redit in maeotim, similis tritomi, vetustate melior - , orbis, orthagoriscus, phager, phycis saxatilium quaedam, pelamys - earum generis maxima apolectum vocatur, durius tritomo - , porcus, phthir, passer, pastinaca, polyporum genera, pectines - maximi et in his nigerrimi aestate laudatissimi, hi autem mytilenis, tyndaride, salonis, altini, chia in insula, alexandriae in aegypto - , pectunculi, purpurae, pegrides, pina, pinoteres, rhine, quem squatum vocamus, rhombus, scarus, principalis hodie, solea, sargus, squilla, sarda - ita vocatur pelamys longa ex oceano veniens - , scomber, salpa, sorus, scorpaena, scorpio, salax, sciaena, sciadeus, scolopendra, smyrus, sepia, strombus, solen sive aulos sive donax sive onyx sive dactylus, spondyli, smarides, stellae, spongeae, turdus, inter saxatiles nobilis, thynnis, thranis, quem alii xiphian vocant, thrissa, torpedo, tethea, tritomum pelamydum generis magni, ex quo terna cybia fiunt, veneria, uva, xiphias.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: