previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. populus romanus ne argento quidem signato ante pyrrhum regem devictum usus est. libralis - unde etiam nunc libella dicitur et dupondius - adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere, quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra interponitur. servius rex primus signavit aes. antea rudi usos romae timaeus tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census [cxx] assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. - argentum signatum anno urbis cccclxxxv, q. ogulnio c. fabio cos., quinque annis ante primum punicum bellum. et placuit denarium pro x libris aeris valere, quinarium pro v, sestertium pro dupondio ac semisse. librale autem pondus aeris inminutum est bello punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum. nota aeris eius fuit ex altera parte ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente q. fabio maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium xvi assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro x assibus datus est. notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox lege papiria semunciarii asses facti. livius drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege clodia percussus est; antea enim hic nummus ex illyrico advectus mercis loco habebatur. est autem signatus victoria, et inde nomen. - aureus nummus post annos li percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicenos, quod efficit in libram ratione sestertii, qui tunc erat, [v]dcclx. postea placuit #1108 xxxx signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novisissime nero ad xxxxv.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: