previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

primos inventores auri, sicut metallorum fere omnium, septimo volumine diximus. praecipuam gratiam huic materiae fuisse arbitror non colore, qui clarior in argento est magisque diei similis, ideo militaribus signis familiarior, quoniam longius fulget, manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemma aliisque rebus non sit praecipuus. nec pondere aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque. quin immo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque et ipsum; obrussam vocant. primum autem bonitatis argumentum quam difficillime accendi. praeterea mirum, prunae violentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii maior, quod minimum usus deterit, cum argento, aere, plumbo lineae praeducantur manusque sordescant decidua materia. nec aliud laxius dilatatur aut numerosius dividitur, utpote cuius unciae in septingenas quinquagenas pluresque bratteas quaternum utroque digitorum spargantur. crassissimae ex iis praenestinae vocantur, etiamnum retinente nomen fortunae inaurato fidelissime ibi simulacro. proxima brattea quaestoria appellatur. hispania striges vocat auri parvolas massas. super omnia solum in massa aut ramento capitur. cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est consummatamque materiam suam protinus habet, cum ita invenitur. haec enim inventio eius naturalis est; alia, quam dicemus, coacta. super cetera non robigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia superat omnia, superque netur ac texitur lanae modo vel sine lana. tunica aurea triumphasse tarquinium priscum verrius docet; nos vidimus agrippinam claudi principis, edente eo navalis proelii spectaculum, adsidentem et indutam paludamento aureo textili sine alia materia. attalicis vero iam pridem intexitur, invento regum asiae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: