previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

frequentior autem usus anulorum non ante cn. flavium anni filium deprehenditur. hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum cotidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est - libertino patre alioqui genitus et ipse scriba appi caeci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque - , ut aedilis curulis crearetur cum q. anicio praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis c. poetilio et domitio, quorum patres consules fuerant. additum flavio, ut simul et tribunus plebei esset, quo facto tanta indignatio exarsit, ut "anulos abiectos" in antiquissimis reperiatur annalibus. fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim adiectum hoc quoque "sed et phaleras positas" propterque nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a nobilitate in annales relatum est, non a senatu universo. hoc actum p. sempronio l. sulpicio cos. flavius vovit aedem concordiae, si populo reconciliasset ordines, et, cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multaticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit in graecostasi, quae tunc supra comitium erat, inciditque in tabella aerea factam eam aedem cciiii annis post capitolinam dedicatam. id a. ccccxxxxviiii a condita urbe gestum est et primum anulorum vestigium extat; promiscui autem usus alterum secundo punico bello, neque enim aliter potuisset trimodia anulorum illa carthaginem ab Hannibale mitti. inter caepionem quoque et drusum ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde origo socialis belli et exitia rerum. ne tunc quidem omnes senatores habuere, utpote cum memoria avorum multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint - sicut calpurnium et manilium, qui legatus c. marii fuerit iugurthino bello, fenestella tradit, et multi l. fufidium illum, ad quem Scaurus de vita sua scripsit -- , in quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium hominumque, etiam qui sub imperio nostro degunt, hodieque habeat. non signat oriens aut aegyptus etiam nunc litteris contenta solis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: