previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

mirum auro caelando neminem inclaruisse, argento multos. maxime tamen laudatus est mentor, de quo supra diximus. quattuor paria ab eo omnino facta sunt, ac iam nullum extare dicitur ephesiae dianae templi aut capitolini incendiis. Varro se et aereum signum eius habuisse scribit. proximi ab eo in admiratione acragas et boe+thus et mys fuere. exstant omnium opera hodie in insula rhodiorum, boe+thi apud lindiam minervam, acragantis in templo liberi patris in ipsa rhodo centauros bacchasque caelati scyphi, myos in eadem aede silenos et cupidines. acragantis et venatio in scyphis magnam famam habuit. post hos celebratus est calamis, et antipatro qui satyrum in phiala gravatum somno conlocavisse verius quam caelasse dictus est ... , stratonicus mox cyzicenus, Tauriscus. item ariston et eunicus mitylenaei laudantur et hecataeus et circa pompei magni aetatem pasiteles, posidonius ephesius hedys, thracides, qui proelia armatosque caelavit, zopyrus, qui areopagitas et iudicium orestis in duobus scyphis hs [30xii]30 aestimatis. fuit et pytheas, cuius ii unciae #1108 [x] venierunt: ulixes et diomedes erant in phialae emblemate palladium subripientes. fecit idem et cocos magiriscia appellatos parvolis potoriis et e quibus ne exemplaria quidem liceret exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit et teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exolevit, ut sola iam vetustate censeatur usuque attritis caelaturis sic, ne figura discerni possit, auctoritas constet. - (argentum medicatis aquis inficitur atque adflatu salso, sicut in mediterraneis hispaniae.) -

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: