previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi. sic in numae et servi tullii statuis videmus. postea pollici proximo induere, etiam in deorum simulacris, dein iuvit et minimo dare. galliae brittanniaeque medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri omnes onerantur, atque etiam privatim articuli minoribus aliis. sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus ille, ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretiosioris in recondito supellectilis ostentatio sit. iam alii pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gemmis venena cludunt, sicut demosthenes summus graeciae orator, anulosque mortis gratia habent. denique vel plurima opum scelera anulis fiunt. quae fuit illa vita priscorum, qualis innocentia, in qua nihil signabatur! nunc cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus. aliter apud antiquos singuli marcipores luciporesve dominorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant, nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. nunc rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas, et claves quoque ipsas signasse non est satis. gravatis somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitae ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a quo tempore, videmur tamen posse in externis auctoritatem eius rei intellegere circa polycraten sami tyrannum, cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est pisce, ipso circiter ccxxx urbis nostrae annum interfecto. celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet. argumento est consuetudo volgi, ad sponsiones etiamnum anulo exiliente, tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra velocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud nos, mox anulos coepisse. de nummis paulo post dicetur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SISAPON
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: