previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fecerunt, ut apollodorus, androbulus, Asclepiodorus, aleuas philosophos, apellas et adornantes se feminas, antignotus et perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, antimachus, Athenodorus feminas nobiles, aristodemus et luctatores bigasque cum auriga, philosophos, anus, seleucum regem. habet gratiam suam huius quoque doryphorus. Cephisodoti duo fuere: prioris est mercurius liberum patrem in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata - persona in incerto est - ; sequens philosophos fecit. colotes, qui cum Phidia iovem olympium fecerat, philosophos, item cleon et cenchramis et callicles et cepis, chalcosthenes et comoedos et athletas, daippus perixyomenon, daiphron et damocritus et daemon philosophos. - epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blandiente. eubuli mulier admirans laudatur, eubulidis digitis computans. - micon athletis spectatur, menogenes quadrigis. - nec minus niceratus omnia, quae ceteri, adgressus repraesentavit Alcibiaden lampadumque accensu matrem eius demaraten sacrificantem. - tisicratis bigae piston mulierem inposuit, idem fecit martem et mercurium, qui sunt in concordiae templo romae. perillum nemo laudet saeviorem phalaride tyranno, cui taurum fecit mugitus inclusi hominis pollicitus igni subdito et primus expertus cruciatum eum iustiore saevitia. huc a simulacris deorum hominumque devocaverat humanissimam artem. ideo tot conditores eius laboraverant, ut ex ea tormenta fierent! itaque una de causa servantur opera eius, ut quisquis illa videat, oderit manus. - sthennis cererem, iovem, minervam fecit, qui sunt romae in concordiae templo, idem flentes matronas et adorantes sacrificantesque. simon canem et sagittarium fecit, stratonicus caelator ille philosophos, copas uterque; athletas autem et armatos et venatores sacrificantesque baton, euchir, glaucides, heliodorus, hicanus, iophon, lyson, leon, menodorus, myagrus, polycrates, polyidus, pythocritus, protogenes, idem pictor e clarissimis, ut dicemus, patrocles, pollis, posidonius, qui et argentum caelavit nobiliter, natione ephesius, periclymenus, philon, symenus, \Timotheus, theomnestus, timarchides, timon, tisias, thrason.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: