previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

imagines adeo similitudinis indiscretae pinxit, ut - incredibile dictu - apio grammaticus scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum divinantem, quos metoposcopos vocant, ex iis dixisse aut futurae mortis annos aut praeteritae vitae. non fuerat ei gratia in comitatu alexandri cum ptolemaeo, quo regnante alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum plano regio invitatus, ad cenam venit indignantique ptolemaeo et vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum invitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineavit, adgnoscente voltum plani rege inchoatum protinus. pinxit et antigoni regis imaginem altero lumine orbati primus excogitata ratione vitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori, picturae deesse potius videretur, tantumque eam partem e facie ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera eius et exspirantium imagines. quae autem nobilissima sint, non est facile dictu. venerem exeuntem e mari Divus Augustus dicavit in delubro patris caesaris, quae anadyomene vocatur, versibus graecis tantopere dum laudatur, aevis victa, sed inlustrata. cuius inferiorem partem corruptam qui reficeret non potuit reperiri, verum ipsa iniuria cessit in gloriam artificis. consenuit haec tabula carie, aliamque pro ea substituit nero in principatu suo dorothei manu. Apelles inchoaverat et aliam venerem coi, superaturus etiam illam suam priorem. invidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta liniamenta inventus est. pinxit et alexandrum magnum fulmen tenentem in templo ephesiae dianae viginti talentis auri. digiti eminere videntur et fulmen extra tabulam esse - legentes meminerint omnia ea quattuor coloribus facta - ; manipretium eius tabulae in nummo aureo mensura accepit, non numero. pinxit et megabyzi, sacerdotis dianae ephesiae, pompam, clitum cum equo ad bellum festinantem, galeam poscenti armigerum porrigentem. alexandrum et philippum quotiens pinxerit, enumerare supervacuum est. mirantur eius habronem sami; menandrum, regem cariae, rhodi, item antaeum; alexandreae gorgosthenen tragoedum; romae castorem et pollucem cum victoria et alexandro magno, item belli imaginem restrictis ad terga manibus, alexandro in curru triumphante. quas utrasque tabulas Divus Augustus in fori sui celeberrimis partibus dicaverat simplicitate moderata; divus claudius pluris existimavit utrisque excisa alexandri facie Divi Augusti imagines addere. eiusdem arbitrantur manu esse et in dianae templo herculem aversum, ut, quod est difficillimum, faciem eius ostendat verius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum eaque pictura naturam ipsam provocavit. est et equus eius, sive fuit, pictus in certamine, quo iudicium ad mutas quadripedes provocavit ab hominibus. namque ambitu praevalere aemulos sentiens singulorum picturas inductis equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere, idque et postea semper evenit, ut experimentum artis illud ostentaretur. fecit et neoptolemum ex equo adversus persas, archelaum cum uxore et filia, antigonum thoracatum cum equo incedentem. peritiores artis praeferunt omnibus eius operibus eundem regem sedentem in equo et dianam sacrificantium virginum choro mixtam, quibus vicisse homeri versus videtur id ipsum describentis. pinxit et quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra fulguraque; bronten, astrapen et ceraunobolian appellant. - inventa eius et ceteris profuere in arte; unum imitari nemo potuit, quod absoluta opera atramento inlinebat ita tenui, ut id ipsum, cum repercussum claritatis colorum omnium excitaret custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret, sed et luminum ratione magna, ne claritas colorum aciem offenderet veluti per lapidem specularem intuentibus et e longinquo eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: