previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

in sacris quidem etiam inter has opes hodie non murrinis crystallinisve, sed fictilibus prolibatur simpulis, inenarrabili terrae benignitate, si quis singula aestimet, etiam ut omittantur in frugum, vini, pomorum, herbarum et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus beneficia eius, quae adhuc diximus. neque adsiduitate satiant figlinarum opera, doliis ad vina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta imbricibus, coctilibus laterculis fundamentisque aut quae rota fiunt, propter quae numa rex septimum collegium figulorum instituit. quin et defunctos sese multi fictilibus soliis condi maluere, sicut M. Varro, pythagorio modo in myrti et oleae atque populi nigrae foliis. maior pars hominum terrenis utitur vasis. samia etiam nunc in esculentis laudantur. retinent hanc nobilitatem et arretium in italia et calicum tantum surrentum, hasta, pollentia, in hispania saguntum, in asia pergamum. habent et trallis ibi opera sua et in italia mutina, quoniam et sic gentes nobilitantur et haec quoque per maria, terras ultro citro portantur, insignibus rotae officinis. erythris in templo hodieque ostenduntur amphorae duae propter tenuitatem consecratae discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem humum duceret. cois ea laus maxima, hadrianis firmitas, nonnullis circa hoc severitatis quoque exemplis. q. coponium invenimus ambitus damnatum, quia vini amphoram dedisset dono ei, cui suffragi latio erat. atque ut e luxu quoque aliqua contingat auctoritas figlinis: "tripatinium," inquit fenestella, "appellabatur summa cenarum lautitia; una erat murenarum, altera luporum, tertia mixti piscis," inclinatis iam scilicet moribus, ut tamen eos praeferre graeciae etiam philosophis possimus, siquidem in aristotelis heredum auctione septuaginta patinas venisse traditur. nos cum unam aesopi tragoediarum histrionis in natura avium diceremus hs [c] stetisse, non dubito indignatos legentes. at, hercules, vitellius in principatu suo [30x]30 hs condidit patinam, cui faciendae fornax in campis exaedificata erat, quoniam eo pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam murrina. propter hanc mucianus altero consulatu suo in conquestione exprobravit patinarum paludes vitelli memoriae, non illa foediore, cuius veneno asprenati reo cassius severus accusator obiciebat interisse convivas cxxx. nobilitantur his quoque oppida, ut regium et cumae. samia testa matris deum sacerdotes, qui galli vocantur, virilitatem amputare nec aliter citra perniciem, m. caelio credamus, qui linguam sic amputandam obiecit gravi probro, tamquam et ipse iam tunc eidem vitellio malediceret. quid non excogitat vita fractis etiam testis utendo, sic ut firmius durent, tunsis calce addita, quae vocant signina! quo genere etiam pavimenta excogitavit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PICTU´RA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: