previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso multoque minus calculoso ducendi solo, sed e cretoso et albicante aut ex rubrica vel etiam e sabulo, masculo certe. finguntur optime vere, nam solstitio rimosi fiunt. aedificiis non nisi bimos probant, quia et intritam ipsam eorum, priusquam fingantur, macerari oportet. genera eorum fiunt tria: lydion, quo nos utimur, longum sesquipedem, latum pedem, alterum tetradoron, tertium pentadoron. graeci enim antiqui δῶρον palmum vocabant et ideo δῶρα munera, quia manu darentur; ergo a quattuor et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est et latitudo. minore privatis operibus, maiore in publicis utuntur in graecia. pitanae in asia et in ulteriore hispania civitatibus maxilua et callet fiunt lateres, qui siccati non merguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa, cum subigi potest, utilissima. graeci, praeterquam ubi e silice fieri poterat structura, latericios parietes praetulere. sunt enim aeterni, si ad perpendiculum fiant. ideo et publica opera et regias domos sic struxere: murum athenis, qui ad montem hymettum spectat, patris aedes iovis et herculis, quamvis lapideas columnas et epistylia circumdarent, domum trallibus regiam attali, item sardibus croesi, quam gerusian fecere, halicarnasi mausoli, quae etiam nunc durant. lacedaemone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excellentiam picturae ligneis formis inclusum romam deportavere in aedilitate ad comitium exornandum murena et Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen magis mirabantur. in italia quoque latericius murus arreti et mevaniae est. romae non fiunt talia aedificia, quia sesquipedalis paries non plus quam unam contignationem tolerat, cautumque est, ne communis crassior fiat, nec intergerivorum ratio patitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: