previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

haec sint dicta de lateribus. in terrae autem reliquis generibus vel maxime mira natura est sulpuris, quo plurima domantur. nascitur in insulis aeoliis inter siciliam et italiam, quas ardere diximus, sed nobilissimum in melo insula. in italia quoque invenitur in neapolitano campanoque agro collibus, qui vocantur leucogaei. ibi e cuniculis effossum perficitur igni. genera iiii: vivum, quod graeci apyron vocant, nascitur solidum solum - cetera enim liquore constant et conficiuntur oleo incocta - ; vivum effoditur tralucetque et viret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum genus appellant glaebam, fullonum tantum officinis familiare. tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiamque confert. egula vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime conficienda; cetero tantum vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore inpositum igni. lusit et anaxilaus eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens, exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundente in conviviis. natura eius excalfacit, concoquit, sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus emplastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis in dolore cum adipe mire prodest inpositum. aufert et lichenas faciei cum terebinthi resina et lepras; harpax ita vocatur a celeritate praebendi, avelli enim subinde debet. prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque extussientibus et contra scorpionum ictus. vitiligines vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato admixtum. habet et in religionibus locum ad expiandas suffitu domos. sentitur vis eius et in aquis ferventibus, neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium vim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: