previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

et bituminis vicina natura est. aliubi limus, aliubi terra est, limus e iudaeae lacu, ut diximus, emergens, terra in syria circa sidonem oppidum maritimum. spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est vero liquidum bitumen, sicut zacynthium et quod a babylone invehitur; ibi quidem et candidum gignitur. liquidum est et apolloniaticum, quae omnia graeci pissasphalton appellant ex argumento picis ac bituminis. gignitur et pingue oleique liquoris in sicilia agragantino fonte, inficiens rivum. incolae id harundinum paniculis colligunt, citissime sic adhaerescens, utunturque eo ad lucernarum lumina olei vice, item ad scabiem iumentorum. sunt qui et naphtham, de qua in secundo diximus volumine, bituminis generibus adscribant, verum eius ardens natura et ignium cognata procul ab omni usu abest. bituminis probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum, graveolens, atrum modice, quoniam adulteratur pice. vis quae sulpuri: sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes accensum nidore fugat. ad suffusiones oculorum et albugines babylonium efficax traditur, item ad lepras, lichenas pruritusque corporum. inlinitur et podagris. omnia autem eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium doloribus medentur simul nitro intrito. lenit tussim veterem et anhelitus cum vino potum; dysintericis etiam datur eodem modo sistitque alvum. cum aceto vero potum discutit concretum sanguinem ac detrahit. mitigat lumborum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia inpositum emplastrum peculiare facit suo nomine. sanguinem sistit, volnera colligit, glutinat nervos. utuntur etiam ad quartanas bituminis drachma et hedyosmi pari pondere cum murrae obolo subacti. comitiales morbos ustum deprendit. volvarum strangulationes olfactu discutit cum vino et castoreo, procidentes suffitu reprimit, purgationes feminarum in vino potum elicit. in reliquo usu aeramentis inlinitur firmatque ea contra ignes. diximus et tingui solitum aes eo statuasque inlini. calcis quoque usum praebuit ita feruminatis babylonis muris. placet in ferrariis fabrorum officinis tinguendo ferro clavorum capitibus et multis aliis usibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PICTU´RA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: