previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

apud romanos quoque honos mature huic arti contigit, siquidem cognomina ex ea pictorum traxerunt fabii clarissimae gentis, princepsque eius cognominis ipse aedem salutis pinxit anno urbis conditae ccccl, quae pictura duravit ad nostram memoriam aede ea claudi principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario aede herculis pacui poetae pictura. enni sorore genitus hic fuit clarioremque artem eam romae fecit gloria scaenae. postea non est spectata honestis manibus, nisi forte quis turpilium equitem romanum e venetia nostrae aetatis velit referre, pulchris eius operibus hodieque veronae exstantibus. laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoratur. parvis gloriabatur tabellis extinctus nuper in longa senecta titedius labeo praetorius, etiam proconsulatu provinciae narbonensis functus, sed ea re inrisa etiam contumeliae erat. fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium, cum q. pedius, nepos q. pedii consularis triumphalisque et a caesare dictatore coheredis Augusto dati, natura mutus esset. in eo messala orator, ex cuius familia pueri avia fuerat, picturam docendum censuit, idque etiam Divus Augustus comprobavit; puer magni profectus in ea arte obiit. dignatio autem praecipua romae increvit, ut existimo, a m'. valerio maximo messala, qui princeps tabulam picturam proelii, quo carthaginienses et hieronem in sicilia vicerat, proposuit in latere curiae hostiliae anno ab urbe condita ccccxc. fecit hoc idem et l. scipio tabulamque victoriae suae asiaticae in capitolio posuit, idque aegre tulisse fratrem africanum tradunt, haut inmerito, quando filius eius illo proelio captus fuerat. non dissimilem offensionem et aemiliani subiit l. hostilius mancinus, qui primus carthaginem inruperat, situm eius oppugnationesque depictas proponendo in foro et ipse adsistens populo spectanti singula enarrando, qua comitate proximis comitiis consulatum adeptus est. habuit et scaena ludis claudii pulchri magnam admirationem picturae, cum ad tegularum similitudinem corvi decepti imagine advolarent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: