previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

tabulis autem externis auctoritatem romae publice fecit primus omnium l. mummius, cui cognomen achaici victoria dedit. namque cum in praeda vendenda rex attalus #1108 [30vi]30 emisset tabulam aristidis, liberum patrem, pretium miratus suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod ipse nesciret, revocavit tabulam, attalo multum querente, et in cereris delubro posuit. quam primam arbitror picturam externam romae publicatam, deinde video et in foro positas volgo. hinc enim ille Crassi oratoris lepos agentis sub veteribus; cum testis compellatus instaret: "dic ergo, Crasse, qualem me noris talem," inquit, ostendens in tabula inficetissime gallum exerentem linguam. in foro fuit et illa pastoris senis cum baculo, de qua teutonorum legatus respondit interrogatus, quantine eum aestimaret, donari sibi nolle talem vivum verumque. sed praecipuam auctoritatem publice tabulis fecit caesar dictator aiace et media ante veneris genetricis aedem dicatis, post eum m. agrippa, vir rusticitati propior quam deliciis. exstat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius fuisset quam in villarum exilia pelli. verum eadem illa torvitas tabulas duas aiacis et veneris mercata est a cyzicenis hs [30xii]30. in thermarum quoque calidissima parte marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum reficerentur, sublatas. super omnes Divus Augustus in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas, quae belli faciem pictam habent et triumphum, item castores ac victoriam. posuit et quas dicemus sub artificum mentione in templo caesaris patris. idem in curia quoque, quam in comitio consecrabat, duas tabulas inpressit parieti. nemean sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, adstante cum baculo sene, cuius supra caput tabella bigae dependet, nicias scripsit se inussisse; tali enim usus est verbo. alterius tabulae admiratio est puberem filium seni patri similem esse aetatis salva differentia, supervolante aquila draconem complexa; philochares hoc suum opus esse testatus est, inmensa, vel unam si tantum hanc tabulam aliquis aestimet, potentia artis, cum propter philocharen ignobilissimos alioqui glaucionem filiumque eius aristippum senatus populi romani tot saeculis spectet! posuit et tiberius caesar, minime comis imperator, in templo ipsius Augusti quas mox indicabimus. hactenus dictum sit de dignitate artis morientis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: