previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

pollio asinius, ut fuit acris vehementiae, sic quoque spectari monumenta sua voluit. in iis sunt centauri nymphas gerentes Arcesilae, thespiades Cleomenis, oceanus et iuppiter Heniochi, appiades Stephani, hermerotes taurisci, non caelatoris illius, sed tralliani, iuppiter hospitalis Papyli, Praxitelis discipuli, zethus et amphion ac dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a rhodo advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse naturalem artemidorum. eodem loco liber pater Eutychidis laudatur, ad octaviae vero porticum apollo Philisci rhodii in delubro suo, item latona et diana et musae novem et alter apollo nudus. eum, qui citharam in eodem templo tenet, timarchides fecit, intra octaviae vero porticus aedem iunonis ipsam deam dionysius et polycles aliam, venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles. iidem polycles et dionysius, timarchidis filii, iovem, qui est in proxima aede, fecerunt, pana et olympum luctantes eodem loco heliodorus, quod est alterum in terris symplegma nobile, venerem lavantem sese daedalsas, stantem polycharmus. ex honore apparet, in magna auctoritate habitum lysiae opus, quod in palatio super arcum Divus Augustus honori octavi patris sui dicavit in aedicula columnis adornata, id est quadriga currusque et apollo ac diana ex uno lapide. in hortis servilianis reperio laudatos calamidis apollinem illius caelatoris, dercylidis pyctas, amphistrati callisthenen historiarum scriptorem. - nec deinde multo plurium fama est, quorundam claritati in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari possunt, sicut in laocoonte, qui est in titi imperatoris domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis praeferendum. ex uno lapide eum ac liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi artifices Hagesander et Polydorus et Athenodorus rhodii. similiter palatinas domos caesarum replevere probatissimis signis craterus cum pythodoro, polydeuces cum hermolao, pythodorus alius cum artemone, at singularis aphrodisius trallianus. agrippae pantheum decoravit diogenes atheniensis; in columnis templi eius caryatides probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. inhonorus est nec in templo ullo hercules, ad quem poeni omnibus annis humana sacrificaverant victima, humi stans ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et thespiades ad aedem felicitatis, quarum unam amavit eques romanus iunius pisciculus, ut tradit Varro, admirator et pasitelis, qui et quinque volumina scripsit nobilium operum in toto orbe. natus hic in graeca italiae ora et civitate romana donatus cum iis oppidis, iovem fecit eboreum in metelli aede, qua campus petitur. accidit ei, cum in navalibus, ubi ferae africanae erant, per caveam intuens leonem caelaret, ut ex alia cavea panthera erumperet, non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non refertur. Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum ea cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno lapide. idem et a coponio quattuordecim nationes, quae sunt circa pompeium, factas auctor est. - invenio et canachum laudatum inter statuarios fecisse marmorea. nec sauram atque batrachum obliterari convenit, qui fecere templa octaviae porticibus inclusa, natione ipsi lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum argumento lacerta atque rana. in iovis aede ex iis pictura cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat; erat enim facta iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse geruli traduntur, et id religione custoditum, velut ipsis diis sedem ita partitis. ergo et in iunonis aede cultus est qui iovis esse debuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: