previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt Dipoenus et Scyllis, geniti in creta insula etiamnum medis imperantibus priusque, quam Cyrus in persis regnare inciperet. hoc est olympiade circiter quinquagensima. hi sicyonem se contulere, quae diu fuit officinarum omnium talium patria. deorum simulacra publice locaverant iis sicyonii, quae priusquam absolverentur, artifices iniuriam questi abiere in aetolos. protinus sicyonem fames invasit ac sterilitas maerorque dirus. remedium petentibus apollo pythius respondit: "si Dipoenus et Scyllis deorum simulacra perfecissent." quod magnis mercedibus obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea apollinis, dianae, herculis, minervae, quod de caelo postea tactum est. -- cum hi essent, iam fuerat in chio insula Melas scalptor, dein filius eius Micciades ac deinde nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem certum est lx olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius originem cum olympiadum initio coepisse. Hipponacti notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem eius lascivia iocosam hi proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in delo, quibus subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri chion, sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et iasii dianam manibus eorum factam. in ipsa chio narrata est operis eorum dianae facies in sublimi posita, cuius voltum intrantes tristem, abeuntes exhilaratum putant. romae eorum signa sunt in palatina aede apollinis in fastigio et omnibus fere, quae fecit Divus Augustus. patris quoque eorum et deli fuere opera et in lesbo insula. Dipoeni quidem ambracia, argos, cleonae operibus refertae fuere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: