previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

verum et ad urbis nostrae miracula transire conveniat dcccque annorum dociles scrutari vires et sic quoque terrarum orbem victum ostendere. quod accidisse totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; universitate vero acervata et in quendam unum cumulum coiecta non alia magnitudo exurget quam si mundus alius quidam in uno loco narretur. nec ut circum maximum a caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium, latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum, ad sedem [ccl], inter magna opera dicamus: non inter magnifica basilicam pauli columnis e phrygibus mirabilem forumque Divi Augusti et templum pacis vespasiani imp. aug., pulcherrima operum, quae umquam vidit orbis non et tectum diribitori ab agrippa facti, cum theatrum ante texerit romae valerius ostiensis architectus ludis libonis pyramidas regum miramur, cum solum tantum foro exstruendo hs [30m]30 caesar dictator emerit et, si quem inpensa moveat captis avaritia animis, hs [30cxlviii]30 domo empta clodius, quem milo occidit, habitaverit. quod equidem non secus ac regum insaniam miror; itaque et ipsum milonem hs [30dcc]30 aeris alieni debuisse inter prodigia animi humani duco. sed tum senes aggeris vastum spatium, substructiones capitolii mirabantur, praeterea cloacas, opus omnium dictu maximum, subfossis montibus atque, ut paullo ante retulimus, urbe pensili subterque navigata m. agrippae in aedilitate post consulatum. permeant conrivati septem amnes cursuque praecipiti torrentium modo rapere atque auferre omnia coacti, insuper imbrium mole concitati vada ac latera quatiunt, aliquando tiberis retro infusus recipitur, pugnantque diversi aquarum impetus intus, et tamen obnixa firmitas resistit. trahuntur moles superne tantae non succumbentibus cavis operis, pulsant ruinae sponte praecipites aut inpactae incendiis, quatitur solum terrae motibus, durant tamen a tarquinio prisco annis dcc prope inexpugnabiles, non omittendo memorabili exemplo vel magis, quoniam celeberrimis rerum conditoribus omissum est. cum id opus tarquinius priscus plebis manibus faceret, essetque labor incertum maior an longior, passim conscita nece quiritibus taedium fugientibus, novum, inexcogitatum ante posteaque remedium invenit ille rex, ut omnium ita defunctorum corpora figeret cruci spectanda civibus simul et feris volucribusque laceranda. quam ob rem pudor romani nominis proprius, qui saepe res perditas servavit in proeliis, tunc quoque subvenit, sed illo tempore vi post vitam erubescens, cum puderet vivos, tamquam puditurum esset extinctos. amplitudinem cavis eam fecisse proditur, ut vehem faeni large onustam transmitteret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: