previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

pars syriae, quae phoenice vocatur, finitima iudaeae intra montis carmeli radices paludem habet, quae vocatur candebia. ex ea creditur nasci belus amnis quinque milium passuum spatio in mare perfluens iuxta ptolemaidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed caerimoniis sacer, limosus, vado profundus, non nisi refuso mari harenas fatetur; fluctibus enim volutatae nitescunt detritis sordibus. tunc et marino creduntur adstringi morsu, non prius utiles. quingentorum est passuum non amplius litoris spatium, idque tantum multa per saecula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e nave subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, tralucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri. mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein conchae ac fossiles harenae. auctores sunt in india et crystallo fracta fieri et ob id nullum conparari indico. levibus autem aridisque lignis coquitur addito cypro ac nitro, maxime aegyptio. continuis fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit corporis. ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur, sidone quondam his officinis nobili, siquidem etiam specula excogitaverat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SPECULUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: