previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

occasio est vanitatis graecorum detegendae: legentes modo aequo perpetiantur animo, cum hoc quoque intersit vitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum. phae+thontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores populos lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta eridanum amnem, quem padum vocavimus, electrum appellatum, quoniam sol vocitatus sit elector, plurimi poe+tae dixere primique, ut arbitror, aeschylus, philoxenus, euripides, nicander, satyrus. quod esse falsum italiae testimonio patet. diligentiores eorum electridas insulas in mari hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur pado. qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum est, nec vero ullas ita positas esse, in quas quidquam cursu padi devehi posset. nam quod aeschylus in hiberia hoc est in hispania eridanum esse dixit eundemque appellari rhodanum, euripides rursus et Apollonius in hadriatico litore confluere rhodanum et padum, faciliorem veniam facit ignorati sucini tanta ignorantia orbis. modestiores, sed aeque falsum, prodidere in extremis hadriatici sinus inviis rupibus arbores stare, quae canis ortu hanc effunderent cummim. theophrastus effodi in liguria dixit, chares vero phae+thontem in aethiopia Ἅμμωνος νήσῳ obisse, ibi et delubrum eius esse atque oraculum electrumque gigni. philemon fossile esse et in scythia erui duobus locis, candidum atque cerei coloris quod vocaretur electrum, in alio fulvum quod appellaretur sualiternicum. demostratus lyncurium vocat et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus fulvum et igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id dicere langurium et esse in italia bestias languros. zenothemis langas vocat easdem et circa padum iis vitam adsignat, sudines arborem, quae gignat in liguria, vocari lynca. in eadem sententia et metrodorus fuit. sotacus credidit in brittannia petris effluere, quas electridas vocavit, pytheas guionibus, germaniae genti, accoli aestuarium oceani metuonidis nomine spatio stadiorum sex milium; ab hoc diei navigatione abesse insulam abalum; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proximisque teutonis vendere. huic et timaeus credidit, sed insulam basiliam vocavit. philemon negavit flammam ab electro reddi. nicias solis radiorum sucum intellegi voluit hoc; circa occasum vehementiores in terram actos pinguem sudorem in ea relinquere, oceani deinde aestibus in germanorum litora eici. in aegypto nasci simili modo - vocari sacal - , item in india gratiusque et ipso ture esse indis; in syria quoque feminas verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleasque et vestium fimbrias rapiat. theochrestus oceano id exaestuante ad pyrenaei promunturia adpelli, quod et xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivitque adhuc. asarubas tradit iuxta atlanticum mare esse lacum cephisida, quem mauri vocent electrum. hunc sole excalfactum e limo reddere electrum fluitans. mnaseas africae locum sicyonem appellat et crathin amnem in oceanum effluentem e lacu, in quo aves, quas meleagridas et penelopas vocat, vivere; ibi nasci ratione eadem qua supra dictum est. theomenes syrtim iuxta magnam hortum hesperidon esse et stagnum electrum, ibi arbores populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi autem ab virginibus hesperidum. ctesias in indis flumen esse hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona eum ferre; fluere a septentrione in exortivum oceanum iuxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus. arbores eas psitthachoras vocari, qua appellatione significetur praedulcis suavitas. mithridates in carmaniae litoribus insulam esse, quam vocari seritam, cedri genere silvosam, inde defluere in petras. xenocrates non sucinum tantum in italia, sed et thium vocari, a scythis vero sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in numidia ex limo gigni. super omnes est sophocles poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta gravitas ei cothurni sit, praeterea vitae fama alias principi loco genito athenis et rebus gestis et exercitu ducto. hic ultra indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum avium meleagrum deflentium. quod credidisse eum aut sperasse aliis persuaderi posse quis non miretur quamve pueritiam tam inperitam posse reperiri, quae avium ploratus annuos credat lacrimasve tam grandes avesve, quae a graecia, ubi meleager periit, ploratum adierint indos quid ergo non multa aeque fabulosa produnt poetae sed hoc in ea re, quae cotidie invehatur atque abundet ac mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa hominum contemptio est et intoleranda mendaciorum inpunitas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: