previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

principatum habent carbunculi a similitudine ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibusdam ob hoc acaustoe appellati. horum genera indici et garamantici, quos et carchedonios vocavere propter opulentiam carthaginis magnae. adiciunt aethiopicos et alabandicos in orthosia cariae nascentes, sed qui perficiantur alabandis. praeterea in omni genere masculi appellantur acriores et feminae languidius refulgentes. in masculis quoque observant liquidiores aut flammae nigrioris et quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagrantes, optimos vero amethystizontas, hoc est quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis, quos vocant syrtitas, pinnato fulgore radiantes. inveniri autem ubi maxime sit solis repercussus. satyrus indicos non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper fulgoris retorridi, aethiopicos pingues lucemque non fundentes convoluto igne flagrare. callistratus fulgorem carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo visu nubilante sit, si attollatur, exardescente fulgore - ob id plerique hunc carbunculum candidum vocavere, eum, qui languidius lucet, lignyzontem - ; carchedonios multo minores esse, indicos etiam sextarii unius mensura cavari. archelaus carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante tecto purpureos videri, sub caelo flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus his liquescere, quamvis in opaco. multi indicos carchedoniis candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari scripsere, etiamnum in carchedoniis maribus stellam intus ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, alabandicos nigriores ceteris esse scabrosque. et circa miletum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime sentientes. theophrastus auctor est et in orchomeno arcadiae inveniri et in chio, illos nigriores, e quibus et specula fieri; esse et troezenios varios intervenientibus maculis albis, item corinthios, sed pallidiores e candido; a massilia quoque inportari. bocchus et in olisiponensi erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti. - nec est aliud difficilius quam discernere haec genera; tanta est in iis occasio artis, subditis per quae tralucere cogantur. aiunt hebetiores, in aceto maceratos xiiii diebus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. adulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est. centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relucentibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • W. W. How, J. Wells, A Commentary on Herodotus, 3.115
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: