previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

et hactenus quidem cycladas servant, ceteras quae secuntur sporadas. sunt autem helene, phacusa, nicasia, schinusa, pholegandros et a naxo [xxxviii] p. icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata doliche et macris et ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali deli [l] eademque a samo [xxxv], inter euboeam et andrum [x] passuum freto, ab ea geraestum [cxii] d passuum. nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo ponentur reliquae. scyros, ios a naxo [xviii], homeri sepulchro veneranda, longitudine [xxii], antea phoenice appellata, odia, oletandros. gyara cum oppido, circuitu [xv] p., abest ab andro [lxii], ab ea syrnos [lxxx], cynethus, telos unguento nobilis, a callimacho agathusa appellata, donusa, patmus circuitu [xxx], corassiae, lebinthus, gyrus, cinara, sicinus quae antea oenoe, heraclia quae onus, casos quae astrabe, cimolos quae echinusa, melos cum oppido, quam aristides mimblida appellat, aristoteles zephyriam, callimachus mimallida, heraclides siphin et acytan; haec insularum rotundissima est. buporthmos, machia, hypere, quondam patage, ut alii, platage, nunc amorgos, polyaegas, sapyle, thera, cum primum emersit, calliste dicta. ex ea avolsa postea therasia, atque inter duas enata mox automate, eadem hiera, et in nostro aevo thia iuxta easdem enata. distat ios a thera [xxv] p. secuntur lea, ascania, anaphe, hippuris. astypalaea, liberae civitatis, circuitus [lxxxviii], abest a cadisto cretae [cxxv], ab ea platea [lx], unde caminia [xxxviii], azibintha, lamse, atragia, pharmacusa, thetaedia, chalcia, calymna, in qua oppidum, coos, eulimna, a qua carpathum, quae nomen carpathio mari dedit, [xxv]. inde rhodum africo vento [l], a carpatho casum [vii], a caso samonium, cretae promunturium, [xxx]. in euripo autem euboico primo fere introitu petaliae iiii insulae et in exitu atalante. cyclades et sporades ab oriente litoribus icariis asiae, ab occidente myrtois atticae, a septentrione aegaeo mari, a meridie cretico et carpathio inclusae per [dcc] in longitudinem et per [cc] in latitudinem iacent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: