previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnes terras invenere, originem, ut iuba rex potuit exquirere, in monte inferioris mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem vocant nilidem. ibi pisces reperiuntur alabetae, coracini, siluri. crocodilus quoque inde ob argumentum hoc caesareae in iseo dicatus ab eo spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in mauretania nives imbresve satiaverint, ita nilum increscere. ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in caesariensis mauretaniae gente masaesylum erumpit et hominum coetus veluti circumspicit, isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur rursus xx dierum desertis ad proximos aethiopas atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile est, illo quem nigrim vocavere. inde africam ab aethiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios aethiopas secat, cognominatus astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum v cursu, non breviore, transvolet, circa clarissimam earum meroen astabores laevo alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextra vero astosapes, quod alteris significationem adicit, nec ante nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum giris ante nominatus per aliquot milia et in totum homero aegyptus aliisque triton. subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum aethiopum, qui catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere. postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in aegyptium mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus aegyptum fecundus innatat terrae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: