previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

nunc reliqua in ora. a cio intus in bithynia prusa, ab Hannibale sub olympo condita - inde nicaeam [xxv] p. interveniente ascanio lacu - , dein nicaea in ultimo ascanio sinu, quae prius olbia et prusias, item altera sub hypio monte. fuere pythopolis, parthenopolis, coryphanta. sunt in ora amnes aesius, bryazon, plataneus, areus, aesyros, geudos, qui et chrysorroas, promunturium in quo megarice oppidum fuit. inde craspedites sinus vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit et astacum, unde et ex eo astacenus idem sinus; fuit et libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in intimo sinu nicomedia bithyniae praeclara. leucatas promunturium, quo includitur astacenus sinus, a nicomedia [xxxvii] d p., rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad bosporum thracium. in his calchadon libera, a nicomedia [lxii] d p., procerastis ante dicta, dein colpusa, postea caecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, vii stadiis distante byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. ceterum intus in bithynia colonia apamena, agrippenses, iuliopolitae, bithynion. flumina syrium, laphias, pharnacias, alces, serinis, lilaeus, Scopas, hieros, qui bithyniam et galatiam disterminat. ultra calchadona chrysopolis fuit, dein nicopolis, a qua nomen etiamnum sinus retinet, in quo portus amyci. dein naulochum promunturium, estiae, templum neptuni. bosporus, d p. intervallo asiam europae iterum auferens, abest a calchadone [xii] d p., inde fauces primae [viii] dccl p., ubi spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem thyni, interiora bithyni. is finis asiae est populorumque cclxxxii, qui ad eum locum a fine lyciae numerantur. spatium hellesponti et propontidis ad bosporum thracium [ccxxxviiii] p. diximus. a calchadone sigeum isidorus [cccxxii] d p. tradit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: