previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

hactenus a priscis memorata. nobis diligentior notitia claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula advectis. id accidit hoc modo. anni plocami, qui maris rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa arabiam navigans aquilonibus raptus praeter carmaniam, xv die hippuros portum eius invectus, hospitali regis clementia sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea narravit romanos et caesarem. mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii essent in captiva pecunia, cum diversae imagines indicarent a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit principe eorum rachia. ex iis cognitum, d esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac regio, [cc] plebis. stagnum intus megisba [ccclxxv] p. ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo duos amnes erumpere, palaesimundum iuxta oppidum eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis, quinque stadiorum artissimo, xv amplissimo, alterum ad septentriones indiamque versum, cydara nomine. proximum esse indiae promunturium quod vocetur coliacum, quadridui navigatione, medio in cursu solis insula occurrente. mare id colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. septentriones vergiliasque apud nos veluti in novo caelo mirabantur, ne lunam quidem apud ipsos nisi ab octava in xvi supra terram aspici fatentes; canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in nostrum caelum cadere, non in suum, solemque a laeva oriri et in dexteram occidere potius quam e diverso. iidem narravere latus insulae quod praetenderetur indiae [x] stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes hemodos seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; patrem rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare, ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur et quare. sed ne taprobane quidem, quamvis extra orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile, margaritae gemmaeque in honore; multo praestantior est totus luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum. servum nemini, non in diem aut interdiu somnum, aedificia modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, non fora litesve esse, coli herculem, eligi regem a populo senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. rectores ei a populo xxx dari, nec nisi plurium sententia quemquam capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum et lxx iudices dari: si liberent ii reum, amplius xxx iis nullam esse dignationem, gravissimo probro. regi cultum liberi patris, ceteris arabum. regem, si quid delinquat, morte multari, nullo interemente, aversantibus cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa venatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse, pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis modicam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (15 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Harper's, Bivium
    • Harper's, Iunonia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARA´BIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GERREHAICUS SINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GERRHA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HEROO´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LI´BYA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MACAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARIABA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MINAEI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NABATAEI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHOENI´CIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: